Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Tricesimum Tertium
Persōnae:
Rūfus, Castrēnsis
Rūfus, Castrēnsis
Rūfus
Quandō repetēs lūdum līterārium?
Castrēnsis
Nesciō.
Rūfus
Cūr dē hāc rē patrem nōn admonēs?
Castrēnsis
Quid putās mē cūrāre?
Rūfus
Parum admodum, ut crēdō.
Castrēnsis
Profectō vērum dīcis.
Rūfus
Satis est signī tē nōn amāre līterās.
Castrēnsis
Sciō legere, scrībere, Latīnē loquī, saltem mediocriter: quid opus est
mihi tanta scientia? Ego plūra sciō quam trēs sacerdōtēs Papisticī.
Rūfus
Ō miserum adolēscentem! siccīne rem contemnis inaestimābilem?
Castrēnsis
Quid tū sīc exclāmās? Unde tibi videor miser?
Rūfus
Amīce, nūlla tibi ā mē orta est iniūria. Quod enim tibi dīxī, nōn est
convītium; nē tū in malam partem accipiās: sed misereor tuī, quia id
contemnis quod fēlīcitātem parit.
Castrēnsis
Lucrum, dīvitiae, et voluptās, fēlīcitātem pariunt.
Rūfus
Īmō ista multīs fuērunt exitiō; tametsī dīvitiae sunt dōnum Deī, nec
nocent, nisi iīs quī abūtuntur: vērum enimvērō nūlla est hominī pretiōsior
possessiō quam virtūs, et rērum honestārum cognitiō.
Castrēnsis
Vīs igitur cōnciōnārī, ut videō.
Rūfus
Utinam dīvīnās conciōnēs audīvissēs dīligenter.
Castrēnsis
Hem, obtundis mē; nunquid vīs?
Rūfus
Ut bonam mentem det tibi Deus.
Castrēnsis
Ea fortasse tibi magis est opus quam mihi. Valē.