Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Tricesimum Septimum

Persōnae:
Antōnius, Daniēl
Antōnius
Eugē, audīvī sorōrem tuam nūpsisse.
Daniēl
Vērum audīstī.
Antōnius
Quis est marītus eius?
Daniēl
Quīdam cīvis Londinēnsis, honestīs parentibus prōgenitus.
Antōnius
Estne dīves?
Daniēl
Sīc habētur; sed tamen pater meus haec longē plūris facit: prīmum, quod ille sit bene mōrātus adolēscēns; deinde, quod nōn sōlum doctissimus, sed etiam bonārum līterārum amantissimus; dēnique, quod vērus Deī cultor, et Chrīstiānae religiōnis summus observātor.
Antōnius
Mihi nārrās ēgregiōs adolēscentis titulōs. Ō fēlīcem sorōrem tuam, quae Deī beneficiō tālem virum nacta est!
Daniēl
Fēlīcem sānē nōn abs rē dīxeris, siquidem bonum illud perpetuō sīc agnōscat, ut semper meminerit ex Deī bonitāte prōfectum esse, ob idque immortālēs agat eīdem grātiās.
Antōnius
Crēdō id factūram.
Daniēl
Ita spērō quidem: sīc enim ā parentibus semper īnstitūta est in doctrīnā Chrīstiānā. Sed mē iam aliō revocant domestica negōtia. Ergō valē, mī Antōnī.
Antōnius
Tū quoque bene valē, suāvissimē Daniēl.
Daniēl
Nunquid vīs?
Antōnius
Ut verbīs meīs dicās salūtem plūrimam tuīs omnibus, praecipuē patrī mātrīque, et ipsī novae nūptae, mēque illī grātulārī faustum illud coniugium.
Daniēl
Ego vērō id faciam, et quidem libentissimē.