Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Tricesimum Quintum

Persōnae:
Michaēl, Frīsius
Michaēl
Salvē, Frīsī.
Frīsius
Tū quoque salvus sīs, Michaēl. Quotā est hōrā?
Michaēl
Mox audiēs sonum sēmihōrae post quīntam.
Frīsius
Bene habet, mātūrē satis aderimus.
Michaēl
Gaudeō mē tibi occurrisse, ut euntēs Latīnē tantisper colloquāmur.
Frīsius
Ea sānē est ūtilis et iūcunda exercitātiō.
Michaēl
Quotiēs incīdō in aliquem ex istīs dissolūtīs nebulōnibus, māllem rhēdārium offendisse. Nōn enim per eōs mihi licet aliquid in viā meditārī, adeō mihi sunt eōrum mōrēs odiōsī.
Frīsius
Nihil mīrum: nam ferē sunt eiusmodī, ut neque loquī velint quidpiam bonī, neque audīre sustineant.
Michaēl
Quid cum illīs agās, quibus nihil est cūrae, nisi ut suās libīdinēs expleant?
Frīsius
Nihil aliud crepant, nisi suās cūpēdiās, et merās compōtātiōnēs in sēcrētīs caupōnulīs.
Michaēl
Etiam nōs irrīdent plēnīs buccīs, quod Latīnē per vīcōs loquāmur. Illud vērō est omnium pessimum, quod nusquam sē patiuntur admonērī.
Frīsius
Quia scīlicet (ut ait Prophēta) ‘Nōn est timor Deī ante oculōs eōrum’.
Michaēl
Sī quid occēperīs amīcē commonēre, statim audiēs, Tacē, cōnciōnātor, obtundis mē. Quod sī dīxerīs, Dēferam tē ad praeceptōrem, aut ad observātōrem: Ōh, egone cūrō? inquiunt: tū nōn audērēs. Nam sī mē accūsārēs, nōn ferēs impūne.
Frīsius
Īmō vērō tē continuō verberābunt, sī locus erit sēmōtus ab arbitrīs.
Michaēl
Profectō, cum quīdam eōrum mē nūper offendisset in quōdam recessū, impēgit mihi in utramque mālam duōs ingentēs colaphōs, et aufūgit continuō.
Frīsius
Quid tū, quaesō, intereā?
Michaēl
Quid istud quaeris? tam istud subitum fit, ut vix hominem aspicere potuerim.
Frīsius
Sed quī tam cito et sēnsim ad scholam pervēnimus?
Michaēl
Sīc ferē cōnfābulantibus ūsū venīre solet.
Frīsius
Age, ingrediāmur sine murmure et strepitū, nē studentēs offendāmus.