Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Tricesimum Quartum
Persōnae:
A., B.
A., B.
A.
Mīror ego quid tibi velīs; tū ferē semper es ōtiōsus, aut garrīs, aut
ineptīs.
B.
Quid vīs faciam?
A.
Ut studeās dīligenter.
B.
Cūr mē istud monēs?
A.
Prō meō in tē amōre, tuāque ūtilitāte.
B.
Frūstrā monēs.
A.
Quid ita?
B.
Quia nōn est mihi animus in līterīs.
A.
Quid ergō vellēs?
B.
Discēre aliquam artem aptam ingeniō meō.
A.
Iamne cōgitāstī quaenam ars tibi placeat potissimum?
B.
Iamprīdem.
A.
Cūr ergō patrem nōn admonēs?
B.
Nunquam ausus sum.
A.
Cūr nōn?
B.
Vereor ut mihi īrāscātur.
A.
Rogā praeceptōrem, ut illī dīcat.
B.
Īmō tē ōrō, dīc tū ipse praeceptōrī meīs verbīs: nam verēcundia mē
impedit. Faciēsne quod rogō?
A.
Faciam certē, idque libentissimē. Valdē enim taedet mē vidēre tē adeō
remissum.
B.
Ō quam mihi grātum fēcerīs!
A.
Sed praeceptor tē appellābit.
B.
Quid tum? Oblāta occāsiō mē audācem reddet ad mentem meam līberē
aperiendam.
A.
Rēctē iūdicās.
B.
Tū igitur fac prōmissī meminerīs: deinde renūnciā mihi quid ille
responderit.
A.
Aliōquīn essem tibi nūncius inūtilis.