Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Tricesimum
Persōnae:
Velusātus, Stephanus
Velusātus, Stephanus
Velusātus
Quotā hōrā surrēxistī hodiē?
Stephanus
Paulō ante quīntam.
Velusātus
Quis tē expergēfēcit?
Stephanus
Nēmō.
Velusātus
An caeterī iam surrēxērunt?
Stephanus
Nōndum.
Velusātus
Nōn īvistī illōs excitātum?
Stephanus
Nōn īvī.
Velusātus
Quamobrem?
Stephanus
Nesciō, nisi quia nōn putābam illud ad mē pertinēre.
Velusātus
An nōn tē illī excitant interdum?
Stephanus
Īmō saepissimē.
Velusātus
Dēbuistī igitur similiter facere.
Stephanus
Dēbuī, fateor.
Velusātus
Mementō igitur ut posthāc faciās.
Stephanus
Meminerō, Deō iuvante.
Velusātus
Sed tū quid fēcistī ex quō surrēxistī ē lectō?
Stephanus
Prīmum, flexīs genibus precātus sum Patrem coelestem in nōmine Fīliī eius,
Dominī nostrī Iēsū Chrīstī.
Velusātus
Factum bene: quid posteā?
Stephanus
Deinde, ōrnāvī mē, et cūrāvī corpus mediociter, ut Chrīstiānum decet:
postrēmō, ad quotīdiāna studia mē retulī.
Velusātus
Sī pergēs sīc facere, nē dubitēs quīn Deus tua iuvet studia.
Stephanus
Adhūc mē semper iūvit, quae est eius benignitās; nec mē (ut spērō)
dērelinquet.
Velusātus
Rēctē loqueris; nec ille spem tuam frūstrābit.
Stephanus
Annō superiōre didicī in Catōne, ‘Spem retinē; spēs ūna hominem nec morte
relinquit’.
Velusātus
Quod retinuerīs, bene fēcistī; est enim ēgregia sententia, et homine
Chrīstiānō digna.
Stephanus
Atquī autor eius librī nōn fuit Chrīstiānus.
Velusātus
Nōn fuit, certa rēs est.
Stephanus
Unde igitur sūmpsit tot pulchrās sententiās?
Velusātus
Maximē ex Philosophī Ethnicīs. Nam et ipsī (dīvīnō Spīritū illūminātī)
plūrima dīxērunt quae sunt verbō Deī cōnsentānea: quod tū quoque vidēre
aliquandō poteris, sī līterārum studium prōsequere.
Stephanus
Ego prōsequar, (ut spērō) dummodo ipse Deus dat patrī meō vītam longiōrem.
Velusātus
Precāre dīligenter et ex animō ut illud contingat.
Stephanus
Quotīdiē id precor saepe.
Velusātus
Det tibi Dominus Deus in omnī opere bonō persevērantiam.
Stephanus
Quod mihi optās, idem tibi precor; et grātiās agō, quod mē tam frāternē
monuerīs.