Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sextum Decimum

Persōnae:
Pēlignus, Bartholomaeus
Pēlignus
Quōnam is tam celeriter?
Bartholomaeus
Ad tōnsōrem.
Pēlignus
Ego quoque ūnā tēcum.
Bartholomaeus
Rogāstī veniam?
Pēlignus
Nōn rogāvī, sed tantisper exspectā mē, dum eō rogātum.
Bartholomaeus
Festīnā igitur.
Pēlignus
Mox redierō. Rediī: eāmus nunc iam.
Bartholomaeus
Quō vultū tē praeceptor excēpit?
Pēlignus
Hilarī sānē.
Bartholomaeus
Eōdem mē quoque excēperat.
Pēlignus
Nōn solet īrāscī nōbīs, nisi illum adeāmus intempestīvē.
Bartholomaeus
Quotusquisque id nōn aegrē fert?
Pēlignus
Etiam nōs, quī puerī sumus, saepius īrāscimur condiscipulīs, cum studia nostra, quantulacunque sunt, interpellant. Sed iam dēsināmus; optimē tōnsōrem ante officīnam videō.
Bartholomaeus
Eugē, nūllī sunt igitur exspectantēs: ita fīet, ut minus diū morēmur.