Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sextum
Persōnae:
Observātor, Puerī garrientēs
Observātor, Puerī garrientēs
Observātor
At at! ecce nunc captī estis: nōn fatēminī?
Puerī garrientēs
Quīdam puer. Certē fatēmur ingenuē: sed nōn dīcēbāmus mala verba. Quaesō
tē, mī Nīcolāe, nē velis notāre nōs.
Observātor
Quid garriēbātis? audīvī nesciō quid dē ientāculō.
Puerī garrientēs
Illud est; loquēbāmur dē ientāculō mātūtīnō, quia famulus nōn dederat
nōbīs in tempore.
Observātor
Putō id fuisse; nec certē est valdē magnum mālum, nisi quod sunt ōtiōsa
verba.
Puerī garrientēs
Sed Latīnē loquēbāmur.
Observātor
Audīvī; sed nōn erat fābulandī locus. Nam (ut scītis) hoc pusillum
temporis ā merendā dēbet vōbīs esse valdē pretiōsum, cum sit dicātum
studiō; scīlicet ut sē dīligenter quisque praeparet ad reddenda magistrīs
ea quae praescrīpserint: nōnne vērum dīcō?
Puerī garrientēs
Certē vērum dīcis; dēbuissēmus legere simul dē Testāmentō quae mox
oportēbit reddere: sed ignōsce, precor, suāvissime Nīcolāe: posthāc erimus
prūdentiōrēs, et officium nostrum dīligenter faciēmus.
Observātor
Sī sīc fēcerītis, Praeceptor vōs amābit, tanquam minūta sua intestīna.
Nōnne vidētis quemadmodum dīligit bonōs puerōs et studiōsōs? nec amat
sōlum, sed etiam laudat et praemiolīs afficit.
Puerī garrientēs
Ista scīmus, et quotīdiē experīmur.
Observātor
Ergō mementōte, et prōmissa facite.
Puerī garrientēs
Tacēbis igitur hanc culpam?
Observātor
Tacēbō; sed eā lēge, ut caveātīs recīdere.
Puerī garrientēs
Cavēbimus, Chrīstō favente.