Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sexagesimum Tertium
Persōnae:
Observātor, Puer
Observātor, Puer
Observātor
Tū nunquam studēs; quandō eris doctus?
Puer
Id fīet prōgressū temporis, Deō iuvante.
Observātor
Rēctē dīcis; sed interim labōrandum tibi est.
Puer
Atquī ego nōn sum arātor.
Observātor
Etiam rīdēs? quasi labōrāre idem sit quod arāre.
Puer
Sciō nōn idem esse.
Observātor
Cūr ergō sīc respondistī? nōnne istud rīdēre est?
Puer
Et rīdēre nōn est malum, cum sit nātūrāle omnibus hominibus.
Observātor
Pergīn’ tū nūgās dīcere?
Puer
Quod dīxī vērum est, et vērum dīcere nōn est nūgārī. Cūr mē immeritō
reprehendis?
Observātor
Iūre tē arguō.
Puer
Quō iūre?
Observātor
Quia nōn ignōrās rīdēre prō irrīdēre ūsitātum esse; et tamen sīc accēpistī
quasi dē rīsū sum loquūtus.
Puer
Sī dēfendō causam meam, quid malī faciō?
Observātor
Pergīs igitur esse pertināx? Profectō sēriō notāberis.
Puer
Nē, quaesō, mihi īrāscāris, mī Mārtīne.
Observātor
Nōn īrāscor: sed officium meum faciō.
Puer
Sed audī, quaesō.
Observātor
Quid audiam? tuās nūgās?
Puer
Audī, inquam; nihil mentiar.
Observātor
Dīc breviter: est mihi alibī negōtium.
Puer
Inprīmīs, cum tū mē monuistī, nōn eram ōtiōsus.
Observātor
Quid ergō? sī nihil faciēbās, nōnne ōtiōsus erās?
Puer
Nōn eram; pāce tuā dīxerim.
Observātor
Quī potest illud fierī?
Puer
Dīcam tibi, etsī tūtē melius hoc intelligis quam ego: Nihil faciēbam, ut
appārēbat; sed tamen cōgitābam aliquid bonī.
Observātor
Dēclārā istud mihi.
Puer
Cum tū facis versūs, saepe meditāris diū, quasi sīs ōtiōsus, quamvīs
nunquam sīs minus ōtiōsus.
Observātor
Prō istā aetāte nimis acūtus es. Etiamsī tibi (ut ais) ōtiōsus nōn erās,
tamen quī tē vidērent possent aliter iūdicāre.
Puer
At sōlus eram.
Observātor
Vērum: sed poterant aliquī intervenīre. Dēnique, nōn fatēris culpam.
Puer
Sīquā fuit culpa, in eō fuit, quod prīmō aspectū vidēbar tibi esse in
ōtiō, cum rēvērā nōn essem.
Observātor
In eō nihil requīrō: sed dē irrīsiōne quid respondēs?
Puer
Certē nihil dīxī irrīdendī animō.
Observātor
Quid igitur?
Puer
Iocābar, crēde mihi.
Observātor
Quōrsum?
Puer
Ut paucīs verbīs fābulandō, aliquid ex tē addiscerem.
Observātor
Nōn is sum ā quō multa docērī queās.
Puer
Īmō tēcum multum bonī saepe didicī.
Observātor
Quid tandem vīs conclūdere?
Puer
Ut mihi ignōscās; quandō, ut vidēs, malō animō nihil peccāvī, quod equidem
sciam.
Observātor
Age, ignōscō, quia vidēris mihi candidus et apertus, neque adhūc vīdī tē
mendācem esse.
Puer
Agō tibi grātiās, Mārtīne suāvissimē.