Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sexagesimum Sextum

Persōnae:
G., H.
G.
Vīsne permanēre in istā ignōrantiā;
H.
Āvertat Deus!
G.
Quid igitur faciēs?
H.
Dā mihi super hāc rē cōnsilium, quaesō.
G.
Imprīmīs Deum saepissimē et ex animō precāre; deinde semper attentus estō: hoc est, dīligenter audītō quicquid docētur, sīve praeceptor loquātur, sīve aliquid reddant condiscipulī tuī; postrēmō chāritātem dīligenter cole.
H.
Quibus modīs?
G.
Nēminem neque laeditō, neque offenditō; nēminī invidētō; nēminem odiō habētō; sed contrā, omnēs dīlige tanquam frātrēs; ac bene omnibus, quoad poteris, facitō.
H.
quid illa mihi cōnferent ad studiōrum prōfectum?
G.
Plūrimum.
H.
Quōmodo?
G.
Sīc enim Deus tibi illūminābit ingenium, memoriam, ac caeterās animī dōtēs augēbit; dēnique studia tua ita prōmovēbit, ut maiōrēs in eā rē prōgressus indiēs faciās.
H.
Cōnsilium mihi sānē dās optimum, utinam in Deī ipsīus glōriam utī perpetuō valeam, tibique aliquandō referre grātiam!
G.
Nōn optō, ut mihi aliud grātiae eō mōre referās, nisi ut Deum saepenumerō laudēs, studiaque honesta semper prōsequāris, atque ita ad dīvīnārum līterārum cognitiōnem tandem perveniās.