Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sexagesimum Septimum
Persōnae:
Castellānus, Messardus
Castellānus, Messardus
Castellānus
Quid ēgistī per hōs quīndecim diēs?
Messardus
Ministrāvī mātrī, quae graviter aegrōtābat.
Castellānus
Ain’ tū?
Messardus
Sīc est profectō.
Castellānus
Quō labōrābat morbō?
Messardus
Febre tertiānā.
Castellānus
An convaluit?
Messardus
Paulātim convalēscit, grātia Deō.
Castellānus
Quis eam sānāvit?
Messardus
Mēdicōrum summus.
Castellānus
Quis ille?
Messardus
Ipse Deus.
Castellānus
Dē hōc nihil dubitō? sed cuius opera?
Messardus
Dominī Sarasīnī.
Castellānus
Is habētur maximī nōminis in Medicīnae professiōne.
Messardus
Id quotīdiē probant ēgregiae cūrātiōnēs eius.
Castellānus
Quibus remediīs ūtēbātur in cūrandā mātre tuā?
Messardus
medicāmentīs.
Castellānus
Satis istud intelligō, etiam tē tacente. Sed dīc plānē, quae fuērunt ista
medicāmenta?
Messardus
Sine mē aliquantisper recordārī.
Castellānus
Sinō; dīc tandem quae reminīsceris.
Messardus
Duo tantum nōmina mihi occurrunt, Clysterēs et Pōtiōnēs.
Castellānus
Quid ista cōnferunt?
Messardus
Eho ineptē, ita rogās, quasi ego medicīnae operam dederim. Itaque sī cupis
amplius scīre, quaere tūtē ipse ab iīs potius quī ita profitentur, hoc
est, ā medicīs et pharmacopōlīs.
Castellānus
Nē mihi succēnseās, ōrō.
Messardus
Cūr tū es adeō cūriōsus?
Castellānus
Ut ēdiscam semper aliquid.
Messardus
At vidē interim nē vocēris percontātor.
Castellānus
Audī tamen item pauca.
Messardus
Loquere.
Castellānus
Quamdiū aegrōtāvit māter?
Messardus
Ferē duās hebdomadās.
Castellānus
Intera ubi erat pater?
Messardus
Prōfectus erat Londinum ad mercātum.
Castellānus
Sed tū, quā hōrā rediistī in Gymnasium?
Messardus
Hodiē manē.
Castellānus
Dēdistinē excūsātiōnem praeceptōrī?
Messardus
Dedī.
Castellānus
Quid tibi respondit?
Messardus
Factum bene inquit. Tū vērō ubi erās?
Castellānus
Hesternō diē rūs īveram cum patruō.
Messardus
Age, videāmus quid sīmus redditūrī hōrā secundā; nam ego quōdammodo nunc
novus sum discipulus.