Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sexagesimum Quintum
Persōnae:
Messor, Valēnsis
Messor, Valēnsis
Messor
Nōn meministī praeceptōrem, tam saepe monēre nōs dē fugiendīs prāvīs
sodālibus?
Valēnsis
Ego vērō probē meminī.
Messor
Tamen alicubi satis negligenter ūteris eius monitīs.
Valēnsis
In quō videor tibi ea negligere?
Messor
Dīcam tibi, modo attentē audiās.
Valēnsis
Dīc, obserō; audiam attentissimē.
Messor
Nunquam vīs cavēre ab illō impostōre?
Valēnsis
Cūr caveam?
Messor
Nē illīus contāgiōne dēprāvēris; nōstī enim esse pessimum.
Valēnsis
Atquī nōn sponte sequor; ad mē accurrit undique.
Messor
Nīmīrum quia nōvit tē habēre quod dēs, et dare libenter ac saepe.
Valēnsis
Quid igitur mihi faciendum suādēs?
Messor
Dīc semel et sēriō, et quasi animō īrātō, Quid vīs, amīce? cūr mē ubīque
sequeris? omnēs clāmitant tē esse pessimum, adeō sodālēs tuī esse nōlunt.
proinde omitte mē posthāc, quaesō, nē tuā causā virgīs palam caedar.
Valēnsis
Quid sī velit aliquid contrā respondēre?
Messor
Abrumpe illī sermōnem, tēque recipe celeriter,
Valēnsis
Agō tibi grātiās, quod mē tam fidēliter monuerīs.