Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Sexagesimum Quartum
Persōnae:
N., O.
N., O.
N.
Ergōne abīs in patriam?
O.
Cōgor abīre, nempe accersītus ā patre.
N.
Nunquamne es reversūrus?
O.
Nōn, spērō.
N.
Quandō prōfectūrus es?
O.
Crāstinō diē, ut opīnor.
N.
Siccīne igitur mē relinquis?
O.
Ita necesse est.
N.
Ō mē miserum! ubi et quandō amīcum tālem reperiam? tālem studiōrum meōrum
socium?
O.
Nē doleās, ēsto animō bonō; meliōrem tibi dabit Deus.
N.
Ille quidem potest, sciō; at ego vix spērāre possum.
O.
Nōlī, obsecrō, tē afflīgere tantopere; nec enim hāc sēparātiōne corporum
interitūra est amīcitia nostra, quīn potius atcrēscet magis; et absentēs
corpore, praesentēs animīs erimus. Quid? Epistolae, quās ultrō citrōque
dabimus, quantam vim spērās habitūrās esse? Quid? quod mūtuō illō
dēsīderiō amor ipse noster fīet iūcundior?
N.
Vērisimilia sunt quae dīcis omnia; sed interim nōn lēnītur dolor meus.
Ō.
Āh! Reprime Lachrymās.
N.
Nōn queō prae dolōre.
Ō.
Siccīne agis? an putās mē minōre dolōre tangī? Sed quid agās? dīvīnae
voluntātī pārendum est. Nunc ipse tē collige, obsecrō; ac potius ad
hilariter coēnandum tē parā. Plūribus ā coenā colloquēmur.
N.
Ō quam trīste dīvortium!