Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Septimum Decimum
Persōnae:
A., B.
A., B.
A.
Quō nunc sōlus abīs?
B.
Semper ā versibus aliquid auspicāris.
A.
Facile est carmen incipere, dēdūcere nōn item. Sed dīc, quō nunc īs?
B.
Rēcta in portum.
A.
Quid in portū habēs negōtiī?
B.
Vīsō ecquid alimentī mihi advectum sit.
A.
Vīs mē tibi comitem?
B.
Īmō etiam ducem, sī tibi ita vidētur.
A.
Nunquam dux esse didicī, sed saepe ēgī comitem.
B.
Nihil ad rem pertinet plūribus verbīs hīc fābulārī; eāmus ūnā.
A.
Eāmus sānē: cōnfābulārī licēbit amplius ambulandō in rīpā lacūs, sī nāvis
nōndum appulsa sit.
B.
Quid sī iam appulsa?
A.
Tamen dēambulāre satis diū poterimus, dum exonerābitur.