Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quintum Decimum

Persōnae:
Aurēlius, Lambertus
Aurēlius
Siste parumper gradum, Lamberte; quō properās?
Lambertus
Rēctē domum.
Aurēlius
Quid eō?
Lambertus
Māter mē vult paucīs convenīre.
Aurēlius
Nescīs quamobrem?
Lambertus
Nesciō, nisi forte ut vestīmenta hyberna mihi facienda cūret.
Aurēlius
Istud est vērisimile; iam enim īnstat hyems.
Lambertus
Iam vīsa sunt gelicidia, et glaciēs etiam alicubi.
Aurēlius
Hīs diēbus vīdī in forō montānōs quōsdam, quī dīcēbant magnam vim nivium dēcidisse superiōre hebdomade, cum hīc intereā lentās pluviās tantum vidērēmus.
Lambertus
Ego quoque id ipsum audīvī domī nostrae ex rūsticīs, quī trīticum nōbīs advēxerant. Sed cōgor abrumpere sermōnem, nē mihi īrāscātur māter.
Aurēlius
Sed heus tū, mī Lamberte, adfer mihi domō aliquot ūvās: nam amplissima fuit vōbīs vīndēmia.
Lambertus
Adferam (ut spērō) utrīque nostrum affatim, nisi sī quid forte māter īrāta est mihi.
Aurēlius
Istud āvertat Deus.