Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quinquagesimum Tertium
Persōnae:
Dionȳsius, Guilielmus
Dionȳsius, Guilielmus
Dionȳsius
Grātulor tibi reditum, Guilielme: quandō redistī rūre?
Guilielmus
Heri post merīdiem.
Dionȳsius
Quid māter?
Guilielmus
Quemadmodum illa mē sēcum dūxerat, ita redūxit.
Dionȳsius
Nōnne venit in equō?
Guilielmus
Et quidem tolūtāriō.
Dionȳsius
Tū vērō?
Guilielmus
Quid rogās? eram illī ā pedibus.
Dionȳsius
Nōn tibi fuit molestus labor itineris?
Guilielmus
Nūlla mihi fuit via difficilis, adeō erat iūcunda in urbem reditiō. Quid
quaeris? Nōluissem eques venīre.
Dionȳsius
Quantum distat hinc villa vestra?
Guilielmus
Quātuor milliāribus, iīsque nōn admodum longīs.
Dionȳsius
Sed iam satis dē reditū: nunc aliud agāmus. Fuistīne memor prōmissī tuī?
num redistī vacuus?
Guilielmus
Attulī ūvārum quantum potuī.
Dionȳsius
Quantum igitur?
Guilielmus
Quasillum.
Dionȳsius
Hui! quasillum? tibi igitur ūnī.
Guilielmus
Īmō nōbīs duōbus.
Dionȳsius
Quid duōbus tantillum?
Guilielmus
Nōn poteram ferre amplius prō vīribus corpusculī meī. Quod sī rōbustus
essem, asinī onus asportāssem; māter enim facile permittēbat.
Dionȳsius
Quam vellem adfuisse!
Guilielmus
Ego et māter tē plūrimum dēsīderāvimus. Sed ēsto animō bonō, ea relīquit
famulum rūrī, quī amplissimā corbe onustus veniet: tum illa tibi dabit
affatim.
Dionȳsius
Aha, nunc optāta loqueris, mī Guilielme.
Guilielmus
Eāmus domum ad nōs, vidēbis quasillum nostrum adhūc (ut spērō) integrum.
Dionȳsius
Ō lepidum caput! nam et cupiēbam īre salūtātum mātrem tuam mihi
chārissimam.
Guilielmus
Profectō illī grātissimum fēceris.
Dionȳsius
Eāmus igitur.