Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quinquagesimum Sextum
Persōnae:
Stratānus, Theobaldus
Stratānus, Theobaldus
Stratānus
Quae sunt arborēs in hortō vestrō?
Theobaldus
Hortum habēmus suburbānum, in quō sunt olera, quibus vēscimur quotīdiē;
praetereā sunt in fundō nostrō bīnī hortī variīs arboribus cōnsitī.
Stratānus
In hortō quae sunt olera?
Theobaldus
Dē hōc māter melius respondēre posset. Nam illīc saepe versātur aut
serendī causā, aut sarriendī, aut aliquid colligendī.
Stratānus
Sed tamen dīc mihi aliquot olerum nōmina.
Theobaldus
Parum prōdesset nōmina tibi recēnsēre, nisi rēs ipsās vidērēs: quīn eāmus
in rem praesentem.
Stratānus
Potes īre quandō libet?
Theobaldus
Possum quidem, mātre permittente.
Stratānus
Fac amābō permittat; sed eā lēge ut mē tibi comitem assūmās.
Theobaldus
Id facillimē fīet; tantum hīc mē exspectēs: mox redierō.
Stratānus
Quid sī ea domī nōn est?
Theobaldus
Tamen hoc tibi renūnciābō.
Stratānus
Bene vertat Deus.