Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quinquagesimum Septimum

Persōnae:
Praepositus, Caulōnius
Praepositus
Hodiē pecūniam ā patre accēpī, sī tibi forte est opus.
Caulōnius
Nihil nunc opus est mihi; sed tamen grātiam habeō maximam, quod prō tuā līberālitāte ultrō mihi offers beneficium. Quotus enim quisque id faciat?
Praepositus
Crēdō esse paucissimōs: tū mē tamen nōn semel beneficiīs prōvocāstī.
Caulōnius
Adeō parva illa fuērunt, ut nōn sint commemorātiōne digna.
Praepositus
Nōn est parvum beneficium, quod ab optimā voluntāte profectum est.
Caulōnius
Utinam Deī ergā nōs beneficia tam expenderēmus, quam solēmus hominum.
Praepositus
Faxit ille ut in eā cōgitātiōne nōs exerceāmus et saepius et dīligentius.
Caulōnius
Illud profectō necesse est, sī volumus eius benignitātem saepius experīrī.