Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quinquagesimum Quartum
Persōnae:
Antōnius, Bernardus
Antōnius, Bernardus
Antōnius
Quid hic sōlus cōgitās?
Bernardus
Meam dēplōrō miseriam.
Antōnius
Quaenam tē afficit miseria?
Bernardus
Heu mē miserum! ecce, mūtāvimus classem, nec est mihi pecūnia unde librōs
emam.
Antōnius
An nōn tibi dat pater?
Bernardus
Dat quidem interdum, sed parce nimis.
Antōnius
Est igitur avārus.
Bernardus
Nōn sequitur.
Antōnius
Quid igitur impedit quō minus tibi pecūniam suppeditet?
Bernardus
Paupertās: praetereā, cum petō, mīrātur tot nōbīs opus esse librīs.
Antōnius
Nihil mīrum, praesertim cum sit pauper: sed interim estō animō bonō, nec
tē afflīctēs, quaesō. Dabō operam ut tē iuvet pater meus: libenter enim
largītur pauperibus, praesertim iīs quōs nōvit bonārum līterārum studiōsōs
esse.
Bernardus
Ō mē fēlīcem, sī tuā operā mē Deus adiūverit!
Antōnius
Iuvābit, spērō: sed tū interim precāre illum dīligenter, ut meī patris
animum ergā tē affectum reddat.
Bernardus
Bene monēs; nam (ut saepe audīvī ē sacrīs conciōnibus) ‘Solūs est Deus quī
hominum corda gubernat ac dīrigit’.
Antōnius
Ita rēs habet.
Bernardus
Valē, mī Antōnī, quī mihi animum reddidistī.
Antōnius
Tū quoque, Bernarde, valē: sed dīc mihi, quaesō, quantum nummōrum tibi
opus est?
Bernardus
Sī duōs habērem decussēs, abundē mihi esset in praesentiā.
Antōnius
Tacē; crās (ut spērō) dīvīnum auxilium sentiēs.