Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quinquagesimum
Persōnae:
Montānus, Eusebius
Montānus, Eusebius
Montānus
Quot annōs habēs?
Eusebius
Tredecim, ut ā mātre accēpī: tū vērō?
Montānus
Equidem nōn tot habeō.
Eusebius
Quot igitur?
Montānus
Deest ūnus.
Eusebius
Sunt ergō duodecim.
Montānus
In prōmptū est ratiō.
Eusebius
Sed frāter tuus quotum agit annum?
Montānus
Quīntum.
Eusebius
Quid vīs? iam Latīnē loquitur.
Montānus
Quid mīrāris? semper habēmus domī paedagōgum et doctum et dīligentem: is
semper nōs Latīnē loquī docet; nihil Anglicum effert, nisi aliquid
dēclārandī causā: quīn etiam patrem nōn audēmus nisi Latīnē alloquī.
Eusebius
Nunquam igitur Anglicē loquiminī?
Montānus
Solum cum mātre, idque certā quādam hōrā, cum illa nōs ad sē vocārī iubet.
Eusebius
Quid agitis cum familiā?
Montānus
Cum familiā rārus est nōbīs sermō, et quidem tantum in trānsitū; et tamen
famulī ipsī nōs Latīnē alloquuntur.
Eusebius
Quid ancillae?
Montānus
Sī quandō ūsus postulat ut eās alloquāmur, ūtimur sermōne vernāculō, ut
solēmus cum ipsā mātre.
Eusebius
Ō vōs fēlīcēs, quī tam dīligenter docēminī!
Montānus
Est Deō grātia, cuius dōnō patrem habēmus quī cūret nōs tam accūrātē
ērudiendōs.
Eusebius
Certē eius reī laus et honor ūnicō coelestī Patrī dēbētur.
Montānus
Sed quid agimus? iam audiō recitārī catalogōs.
Eusebius
Ergō festīnēmus.