Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quadragesimum Tertium

Persōnae:
Portānus, Mārcus
Portānus
Unde redīs?
Mārcus
Foris.
Portānus
Cūr exierās?
Mārcus
Redditum ūrinam.
Portānus
Quālis est coelī faciēs?
Mārcus
Nebulōsa.
Portānus
An regelat?
Mārcus
Sīc resolvitur gelū, ut nivēs omnīnō liquēscant.
Portānus
Etiamne pluit?
Mārcus
Sēnsī aliquid supernē distīllāre.
Portānus
Fortasse in trānsitū, ē stillicidiō tēctī.
Mārcus
Īmō ē nūbibus, sciō; quod sī nōn crēdis, vidē tū ipse.
Portānus
Quasi ego tibi nōn crēdam in rē tantillā.
Mārcus
Cūr igitur dubitāre vidēbāris?
Portānus
Ut plūribus verbīs tēcum fābulārer.
Mārcus
Quōrsum id pertinet?
Portānus
Ad Latīnum sermōnem exercendum.
Mārcus
Sed interim saepe ōtiōsa verba dīcimus; ā quibus omnīnō abstinendum Chrīstus praecēpit.
Portānus
Tōtā errās viā in praeceptī intellēctū.
Mārcus
Cūr istud dīcis?
Portānus
Quia ‘Nōn est ōtiōsus sermō, quī ad aliquam īnstitūtiōnem refertur’, praesertim ubi agitur dē bonīs et honestīs, quālia sunt Deī opera in rēbus nātūrālibus.
Mārcus
Vidēris mihi rēctē sentīre; proinde facile tibi assentior.
Portānus
Sed haec hāctenus; īnstat nōbīs aliud negōtium.
Mārcus
Age, dēsināmus.