Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quadragesimum Sextum
Persōnae:
Mercārius, Calvīnus
Mercārius, Calvīnus
Mercārius
Mihi nōn vidēris nimis occupātus.
Calvīnus
Mediocriter.
Mercārius
Quid sī mihi exacuās duās aut trēs pennās?
Calvīnus
Satis sit tibi, sī ūnam acuerō in praesentiā. Suntne novae?
Mercārius
Novae quidem; sed parā tē usque dum acuantur: iam enim laevigāvī, caudam
rescidī, dētrāxī plūmulās.
Calvīnus
Ostende: profectō sunt optimae, et ad scrībendum aptissimae.
Mercārius
Unde istud nōstī?
Calvīnus
Quia sunt caule amplō, firmō, et nitidō: nam mollēs, et quae caulem
breviōrem habent, parum sunt ad scrībendī ūsum habilēs.
Mercārius
Gaudeō mē ūtiliter ēmissē.
Calvīnus
Nōn abs rē; sed quantī?
Mercārius
Prō hīs tribus dedī quadrantēs duōs.
Calvīnus
Singulās igitur bīnīs ēmistī denāriolīs.
Mercārius
Rēs appāret.
Calvīnus
Est vīle pretium prō reī bonitāte: dē quō ēmistī?
Mercārius
Dē quōdam circumforāneō.
Calvīnus
Apud huius oppidī mercātōrēs singulae, et quidem minus bonae, vēnduntur
sextantibus.
Mercārius
Et tamen audent interdum dīcere, plūris sibi cōnstāre Londīnī.
Calvīnus
Ea ferē est mercātōrum cōnsuētūdō; ‘Nihil enim prōficiunt, nisi admodum
mentiantur’, ut ait Cicerō.
Mercārius
Sed age, nē tē diūtius remorer, agamus quod īnstat.
Calvīnus
Cito expedierō: aspice mē dīligenter, ut discās aliquandō.
Mercārius
Aspiciō intentīs oculīs; sed mihi opus esset spatiō paulō longiōre.
Calvīnus
Istud ergō fīet in cubiculō, sī quandō mē velis invīsere.
Mercārius
Quō tempore?
Calvīnus
Post scholae missiōnem, hoc est, hōrā nōnā mātūtīnā, vel quārtā
pōmerīdiānā. Nunc habēs pennās duās, rēctē (nī fallor) in ūsum tuum
accommodātās. Hanc tertiam in aliud tempus tibi integram servābis.
Mercārius
Accipe tibi, sī placet.
Calvīnus
Quīn tibi servā; domō adferuntur mihi satis multae.
Mercārius
Agō tibi quantās possum grātiās: valē.
Calvīnus
Incolumem tē cōnservet Deus. Sed heus, nē parcās unquam labōrī meō.
Mercārius
Tū quoque et mē et rēbus meīs vicissim ūtere, sī quid opus fuerit. Iterum
valē.