Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quadragesimum Quintum

Persōnae:
Rolandus, Languīnus
Rolandus
Quid ais dē scalpellō quod ēmeram tibi nūdiustertius? estne satis bonum?
Languīnus
Īmō vērō est optimum; sed (mē miserum!) parum abfuit quīn perdideram.
Rolandus
Eho, quid ais? quōmodo id accidit?
Languīnus
Cum redīrem foris, exciderat mihi in vīcō.
Rolandus
Unde excīderat?
Languīnus
Ē thēcā meā, quam imprūdenter apertam relīqueram.
Rolandus
Quōmodo recuperāstī?
Languīnus
Affīxeram statim chartulam valvīs iānuae: post prandium quīdam puer sextae classis mihi retulit.
Rolandus
Utinam omnēs tam fidēlēs essent, quī rēs āmissās reperiunt.
Languīnus
Profectō paucī sunt quī restituant, sī modo sit rēs alicuius pretiī.
Rolandus
Et tamen id verbe Deī nōminātim praecipitur.
Languīnus
Quidnī? Est enim fūrtī speciēs, sī quis rem aliēnam inventam retineat, modo sciat cui reddenda fit.
Rolandus
At plērīque putant sē iūre possidēre quicquid āmissum invēnerint.
Languīnus
Errant illī quidem gravissimē.
Rolandus
Vērum (ut redeāmus ad inceptum sermōnem) quid dedistī puerō quī scalpellum tuum invēnerat?
Languīnus
Dedī sextantem, et nucēs aliquot iūglandēs; laudāvī praetereā, et paucīs admonuī īdem semper esse faciendum.
Rolandus
Rēctē fēcistī; sīc enim libentius reddet aliās sī quid repererit. Sed quid sī perdidissēs?
Languīnus
Aequō animō tulissem, et mihi ēmissem aliud.
Rolandus
Itane aequō tulissēs animō?
Languīnus
Certē nōn sine aliquā molestiā.
Rolandus
Nōn igitur aequō animō; sed nōlō tē arctius urgēre.
Languīnus
Nōn sumus Theologī.
Rolandus
Quid ergō?
Languīnus
Grammaticulī.
Rolandus
Et quidem imperītī.
Languīnus
Tantō dīligentius Deum precārī dēbēmus, ut per Ēvangelium suum nōs līberet ab ignōrantiae tenebrīs, in quibus versātī sumus, et adhūc versāmur.
Rolandus
Id vērō faciēmus, sī sānctīs admonitiōnibus pāreāmus, quās audīmus quotīdiē ā praeceptōre, et saepe ā cōnciōnātōribus, dīvīnī verbī administrīs.
Languīnus
Vidē quantum prōfuerit nōbīs scalpellī meī āmissiō.
Rolandus
Ob eam rem tibi dupliciter grātulor: prīmum, quod tibi rēctē ēmerim; deinde, quod āmissum recuperāverīs.
Languīnus
Habeō tibi grātiam, mī Rolande.
Rolandus
Quīn Patrī nostrō coelestī sit laus, et grātiārum āctiō.
Languīnus
Āmēn.