Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Quadragesimum
Persōnae:
Emericus, Baldus
Emericus, Baldus
Emericus
Cūr sōlus rīdēs?
Baldus
Quid tua?
Emericus
Quia fortasse rīdēs mē.
Baldus
Unde tibi orta est ista suspīciō?
Emericus
Quia malus es.
Baldus
Omnēs quidem malī sumus; at ego tē peior nōn sum. Nēmō igitur rīdet, nisi
aliquem irrīdeat?
Emericus
Nōn sīc intelligō; sed quī sōlus rīdet (ut saepe audīvī) aut stultus est,
aut aliquid malī cōgitat.
Baldus
Ista sententia cuius sit nesciō; sed cuiuscunque sit, nōn est perpetuō
vēra: tamen admonitiōnem tuam in bonam partem accipiō, tēque moneō
vicissim, ut caveās suspīciōsus esse; ‘Nam timidīs et suspectīs aptissima
mors est’, ut est in mōrālī nostrō carmine.
Emericus
Meminī: bonī tamen cōnsulō admonitiōnem tuam.