Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Primum
S, T, V.
Pl.
Docēmus we teach: docētis, ye teach: docent, they teach.
Pl.
Docēbāmus, we did teach: docēbātis, ye did teach: docēbant, they did teach.
Colloquiōrum Scholasticōrum Liber II Colloquium 1 Persōnae Cornēlius, Mārtiālis Cornēlius Quid legis? Mārtiālis Līterās. Cornēlius Ā quō? Mārtiālis Ā patre. Cornēlius Quandō accēpistī? Mārtiālis Heri, vesperī. Cornēlius Quis attulit? Mārtiālis Nesciō. Cornēlius Nescīs? Quis tibi reddidit eās? Mārtiālis Ancilla quaedam ā caupōne. Cornēlius Unde sunt datae? Mārtiālis Lutetiā, crēdō. Cornēlius Quō diē? Mārtiālis Nōndum licuit īnspicere. Cornēlius Nempe ego tē interpellāvī. Mārtiālis Parum refert, nōn adeō sum occupātus. Cornēlius Age, perlege tuam Epistolam, ego intereā studēbō. Mārtiālis Ego quoque mox idem faciam. Colloquium 2 Persōnae Mūsicus, Heraldus Mūsicus Quō in statū sunt rēs vestrae Lugdūnēnsēs? Heraldus Nesciō; iamprīdem nihil audīvimus. Mūsicus Nihilne scrīpsit frāter tuus? Heraldus Post mēnsēs duōs nihil līterārum mīsit, quod vīderit pater. Mūsicus Fortasse aegrōtat. Heraldus Minimē vērō: nam tabellāriī saepe nōbīs salūtem nūnciant verbīs eius. Mūsicus Libenter audiō illum rēctē valēre: valdē enim dīligō, quia fuit mihi suāvissimus condiscipulus. Heraldus Ille (ut opīnor) tē vicissim dīligit. Mūsicus Id vērō mihi nōn est dubium. Sed nōs hōra vocat; eāmus in audītōrium. Heraldus Mātūrēmus. Iam recitātur catalogus. Colloquium 3 Persōnae Observātor, Briscuntellus Observātor
Briscuntellus
Observātor
Briscuntellus
Observātor
Briscuntellus
Colloquium 4 Persōnae Observātor, Puer Observātor Quid agis? Puer Scrībō. Observātor Quid scrībis? Puer Sententiās. Observātor Quās? Puer Ex novō Testāmentō. Observātor Bene facis: unde habuistī? Puer Hypodidascalus dictāvit nōbīs. Observātor Quandō? Puer Heri. Observātor Quotā hōrā? Puer Merīdiē. Observātor Ubī? Puer In āreā. Observātor Quī aderant? Puer Omnēs domesticī, praeter prīmōs et secundōs. Observātor Ubī erant illī? Puer In aulā commūnī. Observātor Quid agēbant? Puer Disputābant. Observātor Valē, et perge scrībere. Colloquium 5 Persōnae Observātor, Puerī garrientēs Puerī garrientēs Quid vōs hīc agitis, puerī? Mihi vidēminī garrīre, et nūgās agere. Quīdam puer. Longē falleris: nam repetimus ūnā. Observātor Quā dē rē? Puerī garrientēs Dē verbīs anōmalīs, id quod reddendum est hōrā tertiā. Observātor Bene facitis. Puerī garrientēs Vīs audīre nostrum colloquium? Observātor Īmō pergite; maius opus moveō; volō tendere laqueōs Pīcīs et Grāculīs. Puerī garrientēs In āreā multōs ad sōlem inveniēs. Observātor ‘Rētibus est illīc praeda parāta meīs.’ Colloquium 6 Persōnae Observātor, Puerī garrientēs Observātor At at! ecce nunc captī estis: nōn fatēminī? Puerī garrientēs Quīdam puer. Certē fatēmur ingenuē: sed nōn dīcēbāmus mala verba. Quaesō tē, mī Nīcolāe, nē velis notāre nōs. Observātor Quid garriēbātis? audīvī nesciō quid dē ientāculō. Puerī garrientēs Illud est; loquēbāmur dē ientāculō mātūtīnō, quia famulus nōn dederat nōbīs in tempore. Observātor Putō id fuisse; nec certē est valdē magnum mālum, nisi quod sunt ōtiōsa verba. Puerī garrientēs Sed Latīnē loquēbāmur. Observātor Audīvī; sed nōn erat fābulandī locus. Nam (ut scītis) hoc pusillum temporis ā merendā dēbet vōbīs esse valdē pretiōsum, cum sit dicātum studiō; scīlicet ut sē dīligenter quisque praeparet ad reddenda magistrīs ea quae praescrīpserint: nōnne vērum dīcō? Puerī garrientēs Certē vērum dīcis; dēbuissēmus legere simul dē Testāmentō quae mox oportēbit reddere: sed ignōsce, precor, suāvissime Nīcolāe: posthāc erimus prūdentiōrēs, et officium nostrum dīligenter faciēmus. Observātor Sī sīc fēcerītis, Praeceptor vōs amābit, tanquam minūta sua intestīna. Nōnne vidētis quemadmodum dīligit bonōs puerōs et studiōsōs? nec amat sōlum, sed etiam laudat et praemiolīs afficit. Puerī garrientēs Ista scīmus, et quotīdiē experīmur. Observātor Ergō mementōte, et prōmissa facite. Puerī garrientēs Tacēbis igitur hanc culpam? Observātor Tacēbō; sed eā lēge, ut caveātīs recīdere. Puerī garrientēs Cavēbimus, Chrīstō favente. Colloquium 7 Persōnae Nōmenclātor, Puer Nōmenclātor Ubī est frāter tuus? Puer Modo īvit domum. Nōmenclātor Quid eō? Puer Petītum nōbīs opsōnium. Nōmenclātor Quid nunc opus est opsōniō? Puer In merendam. Nōmenclātor Annōn habētis in arcā vestrā? Puer Nōn. Nōmenclātor Quid ita nōn? Puer Quia māter nōn solet nōbīs dare opsōnium, nisi in praesēns tempus. Nōmenclātor Nempe quia nōvit vōs esse gulōsōs. Puer Quōmodo gulōsī sumus? Nōmenclātor Quia fortasse ūnō convictū dēvorātīs quod in trēs datum fuerit. Puer Tacē. Nōmenclātor Ego dīcam praeceptōrī, frātrem tuum nihil aliud quam discurrere. Puer Atquī prōdīre nōn solet, nisi cum bonā veniā praeceptōris. Nōmenclātor Atquī praeceptōrem fallit. Puer Quōmodo fallit eum? Nōmenclātor Nōn enim mēns est praeceptōris, ut ter quotīdiē prōdeat. Puer Sine illum venīre, vidēbis quid tibi respondeat. Nōmenclātor Īmō videat quid praeceptōrī respondeat. Colloquium 8 Persōnae Pāstor, Languīnus Pāstor Frāter tuus vēnitne Lugdūnō? Languīnus Iam vēnit heri ante merīdiem. Pāstor Nihilne līterārum tibi attulit? Languīnus Nihil. Pāstor Quid igitur nūnciāvit? Languīnus Prōspera omnia. Pāstor Dē patre quid nārrat potissimum? Languīnus Ait illum, Deī beneficiō, iam plānē febrī carēre, et paulātim convalēscere. Pāstor Gaudeō sānē; Deumque precor, ut prīstinam valētūdinem brevī recuperet: sed cūr ille (ut solet) nihil ad tē scrīpsit? Languīnus Negat frāter eum potuisse scrībere. Pāstor Quamobrem? Languīnus Quia nōndum satis erat cōnfirmātus. Pāstor Nihil mīrum, cum tamdiū tam graviter aegrōtāverit: sed ille nihil ad tē mīsit? Languīnus Īmō pecūniam. Pāstor Eugē; nūllus est iūcundior nūncius. Languīnus Ita aiunt. Pāstor Tū vērō sīc respondēs, quasi fābulam audiās. Languīnus Quīn peius audiō. Pāstor Quidnam? Languīnus Merum mendācium. Pāstor Egone mentītus sum? Languīnus Nōn dīcō tē esse mentītum: sed falsum dīxistī. Pāstor Ego quid dicās nōn intelligō. Languīnus Dabō operam ut intelligās. Pāstor Obsecrō tē. Languīnus Sī nūllus est iūcundior nūncius, quam dē allātā nōbīs pecūniā, quid ergō est Ēvangelium Chrīstī? quis est iūcundior nūncius quam grātia Deī, quam Chrīstus attulit nōbīs per Ēvangelium? Pāstor Fateor nihil esse iūcundius Ēvangeliō, iīs duntaxat quī crēdunt eī, et ex animō amplectuntur. Languīnus Equidem sīc intelligō. Pāstor At ego loquēbar dē hūmānīs et terrēnīs rēbus, tū vērō ad coelum statim ascendistī. Languīnus Ita solent bonī cōnciōnātōrēs. Pāstor Nōn putābam tē esse Theologum mātūrum. Languīnus Nihil dīxī nisi quod est trītum et in mediō positum. Pāstor Utinam illud adeō vulgāre et prōtrītum foret, ut omnēs in Chrīstum crēderent. Languīnus Nunquam crēdent omnēs. Pāstor Quid prohibet? Languīnus ‘Quia multī sunt vocātī, paucī vērō ēlēctī’, sīcut Chrīstus ipse testātur. Pāstor Sed nē tē diūtius teneam, potesne facere ut frātrem tuum paucīs conveniam? Languīnus Vix possum. Pāstor Quid ita? Languīnus Nam habet ā patre nostrō mandāta plūrima, in quibus cūrandīs tōtus est occupātus. Pāstor Nōnne coēnābit domī apud vōs? Languīnus Coēnābit, opīnor. Pāstor Ībō igitur sub hōram coenae. Languīnus Vēnī, precor, et eādem operā nōbīscum coēnābis. Pāstor Nōn recūsō. Languinus Interim valē; sed fac meminerīs adesse temporī. Pāstor Quotā hōrā? Languīnus Ante sextam. Pāstor Hora est mihi commodissima. Colloquium 9 Persōnae Vignolus, Angelīnus Vignolus Rogō tē, Angelīne, compinge mihi hanc chartam. Angelīnus Quid mē rogās? Nōn est ars mea. Vignolus Et tamen saepe compingis aliīs. Angelīnus Quot habēs schedās? Vignolus Octo: sed iam sunt complicātae, tantum restat īnsuere membrānae. Angelīnus Quid dabis, sī tibi compēgerō? Vignolus Nihil habeō quod possum dare: nam pecūnia nūlla mihi est. Angelīnus Ergō quaere tibi alium opificem; nōn enim grātīs faciam. Vignolus Mī Angelīne, tū es tam bonus, dēnegābis mihi rem tantillam? Angelīnus Scīn’ tū quid habet prōverbium? Vignolus Quod prōverbium dīcis? Angelīnus. ‘Manus manum fricat.’ Vignolus Quid hoc sibi vult? Angelīnus Dā aliquid, sī velis accipere. Vignolus Sī quid habērem, certē libenter darem. Angelīnus Cēdō merendam tuam. Vignolus Merendam? āh mē miserum! quid ederem? Māllem dare pīleum, sī audērem. Angelīnus Merenda tua parva rēs est. Vignolus Sed vehementer ēsuriō. Angelīnus Quid causae est? Vignolus Quia nihil prandī, nisi frustum pānis et trēs aut quātuor iūglandēs. Angelīnus Eho, quid causae fuit? Vignolus Quia māter domī aberat. Angelīnus Quis ergō tibi dedit merendam? Vignolus Ipsa. Angelīnus Atquī dīcēbās eam abfuisse. Vignolus Vērum est; aberat enim tempore prandiī, nec rediit, nisi paulō ante merendam. Angelīnus Nihilne ēdistī domī, antequam in lūdum venīrēs? Vignolus Nihil. Angelīnus Cūr nōn? Vignolus Quia timēbam nōn adesse in tempore. Angelīnus Tintinnābulī sonitus tē satis admonēre dēbet. Vignolus Sed rārō audīmus ā nostrīs aedibus. Angelīnus Quid ita? Vignolus Quia longē nimis ab hāc scholā distant. Angelīnus Suntne vēra ista omnia quae mihi nārrās? Vignolus Vēra profectō, Angelīne. Angelīnus Age, dā mihi tuam chartam; ego tibi compingam ēlegantem libellum: tū interim ede merendam tuam. Vignolus Ego petam ā mātre sextantem, quem dabō tibi. Angelīnus Cavē petās, nihil volō: quīn potius darem tibi, sī ēgerēs. Vignolus Agō tibi grātiās. Angelīnus Nōnne putābās mē sēriō petere abs tē merendam? Vignolus Profectō sīc putābam. Angelīnus Atquī dīcēbam iocō. Vignolus Quamobrem? Angelīnus Ut paulisper audīrem tē Latīnē fābulārī. Nam quod bene discās gaudeō. Quantī ēmistī chartam hanc? Vignolus Dedī prō cōdice assem cum sēmisse. Angelīnus Nōn ēmistī male, bona est, sed nōn rēctē complicāstī. Habēs membrānam? Vignolus Ecce tibi. Angelīnus Bene rēs habet; ego citius cōnfēcerō, quam tū merendam perēdēris. Vignolus Habēbō tibi maximam grātiam, mī Angelīne. Angelīnus Honestē loqueris: sed mementō, fīlī, ut semper vīvās in timōre Deī, dīligenter obēdiās mātrī, sīs frequēns in scholā, dīligēns in studiō, nē versēris cum prāvīs ac dissolūtīs; dēnique, quibus poteris benefacitō, quō modo vidēs mē fēcisse tibi: intellēxtīn’? Vignolus Optimē. Angelīnus Fac igitur ut saepe recordēris. Vignolus Faciam, Deō volente. Angelīnus Ede nunc ōtiōsē. Colloquium 10 Persōnae Dīvīnus, Albus Dīvīnus Quid tibi dedit māter in merendam? Albus Vidē. Dīvīnus Carō est; sed quaenam? Albus Būbula. Dīvīnus Utrum recēns, an salsa? Albus Est būbula salīta. Dīvīnus Utrum pinguis, an macra? Albus Eho ineptē, nōn vidēs macram esse? Dīvīnus Annōn māllēs esse vitulīnam, aut vervēcīnam? Albus Utraque bona est: sed in omnī genere sapit mihi hoedina, praesertim assa. Dīvīnus Hem, dēlicātule! iamne palātum tam doctum habēs? Albus Dīcō ut sentiō: nec enim est mentiendum. Dīvīnus Absint ā nōbīs mendācia; sumus enim fīliī Deī, et Chrīstī frātrēs, quī est ipsa vēritās, ut ipse dē sē loquēns testātur. Albus Sed ad rem. Suillā quoque vēscor libenter, modicō sale aspersā, et bene coctā. Dīvīnus Ō mīrificam Deī grātiam, quī dat nōbīs tot opsōniōrum genera, et tam bona! Albus Quot putās esse hāc in urbe pauperēs, quī sōlō pāne hordeāceō victitant, neque tamen ad saturitātem? Dīvīnus Nōn dubitō multōs esse, tantā praesertim annōnae cāritāte. Albus Itaque nōs, in tantā bonārum rērum cōpiā, quantās Deō grātiās agere dēbēmus, quās laudēs illī dīcere? Dīvīnus Eius igitur beneficia magnificē ubīque praedīcēmus: atque interim precēmur, ut pauperum suōrum misereātur inopiae. Albus Utinam ipse corda nostra suō Spīritū ad eam rem penitus afficiat. Dīvīnus Ita precor. Colloquium 11 Persōnae Erasmus, Bessōnius Erasmus Quid rīdēs? Bessōnius Nesciō. Erasmus Nescīs? magnum signum stultitiae. Bessōnius Mē igitur stultum vocās? Erasmus Minimē vērō; sed dīcō tibi, argūmentum esse stultitiae, cum quis rīdet, et rīdendī causam nescit. Bessōnius Quid est stultitia? Erasmus Sī dīligenter ēvolvās Catōnem tuum, istud quod quaeris inveniēs. Bessōnius Nunc nōn habeō meum Catōnem, et volō aliam rem agere. Erasmus Quod habēs negōtium? Bessōnius Habeō ēdiscere aliquid dē rudīmentīs. Erasmus Interim quaeris fābulārī, ineptule? Bessōnius Dīc mihi (quaesō) dē stultitiā in Catōne. Erasmus ‘Stultitiam simulāre locō, prūdentia summa est.’ Annōn haec didicistī? Bessōnius Īmō: sed nōn recordābar. Erasmus Cum domī eris, īnspice librum tuum. Bessōnius Ō! quantās grātiās agō tibi! Ego prōpōnam alicui istam quaestiōnem, quī nōn poterit mihi respondēre, et sīc erit victus. Erasmus Tacē, puer, tacē, et studē, nē vāpulēs. Bessōnius Nōn multum cūrō: ego ferē teneō praelēctiōnem. Erasmus Nīsī taceās, dīcam observātōrī, quī tē statim notābit. Bessōnius Manē, manē: nihil dīcam amplius. Erasmus Sed mementō id quod dīxī tibi. Bessōnius Quid est? Erasmus Nē rīdeās unquam sine causā. Bessōnius Sed rīdēre nōn est malum. Erasmus Nōn dīcō istud. Bessōnius Quid igitur? Erasmus Stultum est sine causā rīdēre. Bessōnius Nunc intelligō. Erasmus Recordāre saepe. Colloquium 12 Persōnae Cleophilus, Melchisedech Cleophilus Ecquid habēs nōvī? Melchisedech Accēpī līterās ā patre, quī Lugdūnī habitat. Cleophilus Quandō accēpistī? Melchisedech Heri sub noctem. Cleophilus Quis attulit? Melchisedech Piscārius. Cleophilus Quidnam intellēxistī ex istīs līterīs? Melchisedech Omnia bene illīc habēre, quod ad Ēvangelium pertinet. Cleophilus Vērane praedicās? Melchisedech Exspectā, līterās ipsās ostendam tibi ā prandiō. Cleophilus Est profectō quod nostrīs frātribus grātulēmur. Melchisedech Scīlicet, quodque Deō nostrō grātiās maximās agāmus. Cleophilus Id quidem praestāre dēbēmus omnī tempore; sed nunc maximē, cum audīmus ea quae ad glōriam eius prae pertinent. Melchisedech Utinam hoc semper habeāmus in memoriā. Cleophilus Commūnicābis igitur mēcum tuās līterās? Melchisedech Ut prōmīsī. Cleophilus Ergō post prandium. Melchisedech Etiam dubitās? Cleophilus Intereā valē. Melchisedech Valē, et salvē, Cleophile. Colloquium 13 Persōnae Isrāēl, Matthaeus Isrāēl Estne domī frāter tuus? Matthaeus Cūr istud rogās? Isrāēl Pater meus volēbat eum convenīre. Matthaeus Nōn est in hāc urbe. Isrāēl Ubī igitur? Matthaeus Peregrē profectus est. Isrāēl Quandō? Matthaeus Nūdiustertius. Isrāēl Quōnam īvit? Matthaeus Lutetiam. Isrāēl Quā iter factūrus est? Matthaeus Lugdūnō. Isrāēl Utrum pedes an eques īvit? Matthaeus Īvit in equō. Isrāēl Quandō est reditūrus? Matthaeus Nesciō. Isrāēl Sed quem terminum cōnstituit illī pater? Matthaeus Iussit ut hīc adesset ad vīcēsimum huius mēnsis diem. Isrāēl Dūcat illum Deus, ac redūcat. Matthaeus Ita precor. Colloquium 14 Persōnae Duaeus, Ballīnus Duaeus Quandō profectūrus es domum? Ballīnus Crās, Deō iuvante. Duaeus Quis iussit? Ballīnus Pater. Duaeus Quandō autem iussit? Ballīnus Ad mē scrīpsit superiōre hebdomade. Duaeus Quō diē līterās accēpistī? Ballīnus Diē Veneris. Duaeus Quid continēbant praetereā līterae? Ballīnus Omnēs rēctē valēre, proximīs diēbus initium fore vīndēmiae. Duaeus Ō fortūnātum, quī vīndēmiātum properās! Ballīnus Vīs dīcam patrī meō ut tē accersat? Duaeus Quam grātum mihi facerēs, sed vereor ut nōlit. Ballīnus Īmō gaudēbit, cum propter nostram coniūnctiōnem, tum vērō quia et Latīnē colloquendō nōs exercēbimus, et dē studiō ūnā interdum cōnferēmus. Duaeus Ōh! gaudiō tōtus exsiliō. Amābō tē, id cūrā, mī animule. Ballīnus Sentiēs: interim Deum precēmur, ut dicta et cōnsilia nostra vertat in glōriam suī nōminis. Duaeus Bene monēs, et certē ita expedit facere. Colloquium 15 Persōnae Aurēlius, Lambertus Aurēlius Siste parumper gradum, Lamberte; quō properās? Lambertus Rēctē domum. Aurēlius Quid eō? Lambertus Māter mē vult paucīs convenīre. Aurēlius Nescīs quamobrem? Lambertus Nesciō, nisi forte ut vestīmenta hyberna mihi facienda cūret. Aurēlius Istud est vērisimile; iam enim īnstat hyems. Lambertus Iam vīsa sunt gelicidia, et glaciēs etiam alicubi. Aurēlius Hīs diēbus vīdī in forō montānōs quōsdam, quī dīcēbant magnam vim nivium dēcidisse superiōre hebdomade, cum hīc intereā lentās pluviās tantum vidērēmus. Lambertus Ego quoque id ipsum audīvī domī nostrae ex rūsticīs, quī trīticum nōbīs advēxerant. Sed cōgor abrumpere sermōnem, nē mihi īrāscātur māter. Aurēlius Sed heus tū, mī Lamberte, adfer mihi domō aliquot ūvās: nam amplissima fuit vōbīs vīndēmia. Lambertus Adferam (ut spērō) utrīque nostrum affatim, nisi sī quid forte māter īrāta est mihi. Aurēlius Istud āvertat Deus. Colloquium 16 Persōnae Pēlignus, Bartholomaeus Pēlignus Quōnam is tam celeriter? Bartholomaeus Ad tōnsōrem. Pēlignus Ego quoque ūnā tēcum. Bartholomaeus Rogāstī veniam? Pēlignus Nōn rogāvī, sed tantisper exspectā mē, dum eō rogātum. Bartholomaeus Festīnā igitur. Pēlignus Mox redierō. Rediī: eāmus nunc iam. Bartholomaeus Quō vultū tē praeceptor excēpit? Pēlignus Hilarī sānē. Bartholomaeus Eōdem mē quoque excēperat. Pēlignus Nōn solet īrāscī nōbīs, nisi illum adeāmus intempestīvē. Bartholomaeus Quotusquisque id nōn aegrē fert? Pēlignus Etiam nōs, quī puerī sumus, saepius īrāscimur condiscipulīs, cum studia nostra, quantulacunque sunt, interpellant. Sed iam dēsināmus; optimē tōnsōrem ante officīnam videō. Bartholomaeus Eugē, nūllī sunt igitur exspectantēs: ita fīet, ut minus diū morēmur. Colloquium 17 Persōnae A., B. A. Quō nunc sōlus abīs? B. Semper ā versibus aliquid auspicāris. A. Facile est carmen incipere, dēdūcere nōn item. Sed dīc, quō nunc īs? B. Rēcta in portum. A. Quid in portū habēs negōtiī? B. Vīsō ecquid alimentī mihi advectum sit. A. Vīs mē tibi comitem? B. Īmō etiam ducem, sī tibi ita vidētur. A. Nunquam dux esse didicī, sed saepe ēgī comitem. B. Nihil ad rem pertinet plūribus verbīs hīc fābulārī; eāmus ūnā. A. Eāmus sānē: cōnfābulārī licēbit amplius ambulandō in rīpā lacūs, sī nāvis nōndum appulsa sit. B. Quid sī iam appulsa? A. Tamen dēambulāre satis diū poterimus, dum exonerābitur. Colloquium 18 Persōnae Nōmenclātor, Puer Nōmenclātor Ubī est Petrus? Puer Īvit forās. Nōmenclātor Quō? Puer Abiit rūs. Nōmenclātor Quīcum? Puer Cum patre. Nōmenclātor Quis vēnerat accersītum? Puer Patrīs famulus. Nōmenclātor Quandō est in urbem reditūrus? Puer Hinc (ut dīxit) ad octāvum diem. Nōmenclātor Ā quō petīvit abeundī veniam? Puer Ab hypodidascalō. Nōmenclātor Cūr nōn potius ā lūdīmagistrō? Puer Ad negōtia prōdierat. Nōmenclātor Sat habeō. Colloquium 19 Persōnae Richardus, Niger Richardus Quō ascendis? Niger In cubiculum nostrum, Richardus Quid eō? Niger Petītum thēcam scrīptōriam. Richardus Adfer mihi cingulum eādem operā. Niger Ubī est? Richardus Super arcam meam. Niger Adferam: sed tū mē hīc exspectā. Richardus Nusquam moveō. Colloquium 20 Persōnae Lēnīmus, Gerardus Lēnīmus Heus, Gerarde. Gerardus Quid vīs? Lēnīmus Accerseris. Gerardus Quis mē vocat? Lēnīmus Frāter tuus. Gerardus Ubī est? Lēnīmus Prae foribus tē exspectat. Gerardus Certō scīs esse frātrem meum? Lēnīmus Quidnī sciam? vīdī illum, et sum alloquūtus. Gerardus Vīsō sānē quid sit. Colloquium 21 Persōnae Putāneus, Vilactus Putāneus Nescīs vetitum esse, nē submissē loquāmur inter nōs? Vilactus Quidnī scīrem, cum praeceptor tam saepe nōbīs inculcet eius reī causās? Putāneus Cūr igitur modo faciēbās contrā? Vilactus Quia Īsaiās ita mē coeperat alloquī. Putāneus Quid tum? dēbuistī illum admonēre, nōn imitārī. Vilactus Dēbuī; sed tunc mihi nōn vēnit in mentem. Putāneus Sed interim notandus es. Vilactus Minimē vērō: nisi vīs esse ipsō praeceptōre sevērior. Putāneus Dīc mihi causam. Vilactus Quia praeceptor vetat quempiam notārī, quī sponte dēlictum agnōverit: modo nē tāle sit factum, quod verbō Deī interdictum sit. Putāneus Nōnne ā Deō praeceptum est, ut parentibus obēdiāmus? Vilactus Illud est quīntum decalogī praeceptum. Putāneus Atquī (ut habēmus in Catēchismō) praeceptum illud patet lātius; nam parentum nōmine praeceptōrēs complectitur, et magistrātūs, et dēnique omnēs quibus Deus ipse nōs subiēcit. Vilactus Nōn equidem negō vēra esse quae nārrās: sed mālō praeceptōrem cōnsulere, quam tēcum disputāre; aliōquīn in maius malum mē indūcerēs, quod est contentiōnis vitium, multō magis ā praeceptōre vetitum. Putāneus Aequum dīcis: memineris igitur praeceptōrem admonēre, cum ratiōnēs ā nōbīs exiget. Vilactus Nē putēs mē oblītūrum, praesertim cum rēs mea agātur. Colloquium 22 Persōnae Rossētus, Ferrērius Rossētus Unde venīs? Ferrērius Ē forō. Rossētus Quid illīc audīstī nōvī? Ferrērius Nihil. Rossētus Nihilne? Ferrērius Prōrsus. Rossētus Mīrum est tē nihil audīsse dē bellō, aut dē caeterīs rēbus Anglicīs. Ferrērius Dē iīs quae nihil ad mē pertinent nōn soleō percontārī. Rossētus Estō, sed tamen aliquid vel in trānsitū audīrī solet. Ferrērius Nē mentiar, intellēxī nōnnihil in trānsitū. Rossētus Nārrā, quaesō. Ferrērius Nunc nōn est nārrandī spatium. Rossētus Cūr nōn? Ferrērius Est mihi aliō properandum. Rossētus Quōnam? Ferrērius Nihil ad tē. Rossētus Quandō igitur revīsēs nōs, ut ex tē istud audiāmus? Ferrērius Ā prandiō, sī licēbit per ōtium. Rossētus Amābō tē, fac liceat. Ferrērius Dabō operam: sed mē dētinēs diūtius. Valē. Colloquium 23 Persōnae A., B. A. Unde venīs? B. Ā forō. A. Quis tē illūc mīserat? B. Māter. A. Quid ēgistī in forō? B. Ēmī pyra. A. Nescīs nōbīs vetitum esse emere frūctūs aliquōs? B. Quis istud ignōrat? nam dictum est palam in aulā. A. Quī igitur ausus es emere pyra? B. Māter dederat mihi sextantem, ut mihi emerem in merendam. Quid malī fēcī, sī paruī mātrī? Colloquium 24 Persōnae Franciscus, Dionȳsius Franciscus Ubī fuistī hīs diēbus? Dionȳsius Rūre. Franciscus Quō in locō? Dionȳsius In vīllā nostrā. Franciscus Quid agēbās illīc? Dionȳsius Ministrābam patrī. Franciscus Quid vērō ille? Dionȳsius Pastinābat vītēs nostrās. Franciscus Quandō illinc rediistī? Dionȳsius Heri tantum. Franciscus Quid pater? Dionȳsius Ūnā mēcum reversus est. Franciscus Bene factum: sed quō nunc īs? Dionȳsius Rēcta domum. Franciscus Sed quandō repetēs lūdum līterārium? Dionȳsius Crās, iuvante Deō, aut summum perendiē. Franciscus Ergō interim valē. Dionȳsius Et tū valē, mī Francisce. Colloquium 25 Persōnae Fontetius, Curtētus Fontetius Quandō reditūrus est Blasius? Curtētus Nōn certō sciō; fortasse diē crāstinō: sed cūr istud rogās? Fontetius Quia sēcum abstulit catalogum, et praeceptor īrāscētur, sī nēmō sit quī recitet. Curtētus Relinque mihi istam cūram: habeō catalogī exemplum. Fontetius Recitābis igitur? Curtētus Recitābō. Fontetius Bene faciēs, et noster Blasius referet grātiam; sīquā sē offeret occāsiō. Colloquium 26 Persōnae Garbīnus, Furnārius Garbīnus Quod est tibi domicilium? Furnārius Paterna domus. Garbīnus Unde nunc venīs? Furnārius Domō. Garbīnus Ubī prandistī? Furnārius Domī. Garbīnus Ubī coēnābis? Furnārius Domī vestrae, ut spērō. Garbīnus Quī scīs? Furnārius Pater ipse tuus hodiē mē invītāvit. Garbīnus Ubī illum vīdistī? Furnārius Domī Varrōnis. Garbīnus Quod illīc erat tibi negōtium? Furnārius Pater mē mīserat nūnciātum aliquid. Garbīnus Scīre etiam velim ubi sīs cubitūrus. Furnārius Domī frātris. Garbīnus Quid habēs negōtiī cum frātre tuō? Furnārius Dīxit sorōrī nostrae, sē velle convenīre mē ōtiōsē. Garbīnus In quā domō habitat? Furnārius In quādam conductitiā. Garbīnus Eho, nūllamne habet propriam domum? Furnārius Habet quidem, sed eam locat quibusdam inquilīnīs. Garbīnus Locat igitur domum propriam, et condūcit aliēnam? Furnārius Scīlicet, ut ex mē audīs. Garbīnus Quantī locat? Furnārius Octōdecim aureīs Italicīs, quōs nunc Pistolētōs vocant. Garbīnus Cūr illam nōn potius habitat? Furnārius Quia sua nōn est in locō satis commodō, sīve (ut ita loquar) mercātōriō. Garbīnus Sed illam aliēnam quantī condūcit? Furnārius Longē plūrīs. Garbīnus Quantī igitur? Furnārius Quīnque et vīgintī. Garbīnus Cāra est habitātiō. Furnārius Cārissima; sed quid agat? locī commoditās id facit. Garbīnus Age, (ut aliquandō tandem fīniāmus) dīc, precor, scīsne ubi crās futūrus sīs? Furnārius Domum revertar, ut inde in scholam mē cōnferam, sī quidem permīserit Dominus. Garbīnus Cūr addis, Sī Dominus permīserit? Furnārius Quia, nisi permissū Deī, nē domō quidem exīre possumus. Garbīnus Istud audīvī saepe ex praeceptōre. Furnārius Cūr ergō rogābās? Garbīnus Quia nunquam nimis dīcitur quod bene dictum fuerit, praesertim ubi dē rēbus dīvīnīs agitur. Furnārius Istud quoque ex praeceptōre didicimus. Garbīnus Vērum, sed ūtile est tālia saepe repetere ad memoriam exercendam. Furnārius Vidē quō nōs sēnsim addūxerit tua prīma interrogātiō. Garbīnus Tantum volēbam paucīs verbīs tēcum iocārī. Furnārius Age, quoniam nunc satis animum exercuimus, nōn vīs etiam corpus exercēre valētūdinis causā? Garbīnus Quidnī velim? Furnārius Eāmus igitur lūsum pilā palmāriā: nam eō lūsū sciō tē dēlectārī. Garbīnus Dēlector sānē, sed nunc pilam nōn habeō. Furnārius Ecce tibi: sequere mē. Garbīnus Ego tē sequor libēns, tū mē bene dūcitō. Colloquium 27 Persōnae Crēditor, Dēbitor Crēditor Quoad patris reditum exspectās? Dēbitor Hinc ad diem octāvum. Crēditor Quī scīs diem? Dēbitor Ipse pater ad mē scrīpsit. Crēditor Adventus eius (ut spērō) tē dītābit. Dēbitor Croesō dītior erō, sī bene nummātus vēnerit. Crēditor Tunc mihi mūtuum reddēs? Dēbitor Nōn est quod dubitēs, quīn, sī tibi opus erit amplius, nōn modo reddam mūtuum, sed etiam referam grātiam. Crēditor Quōmodo? Dēbitor Pecūniam mūtuam vicissim dabō. Crēditor Nihil opus erit, spērō. Dēbitor At nescīs quid possit accidere. Crēditor Tempus est brevissimum. Dēbitor Nōn eō dīcō, quod tibi vellem ōminārī malum. Crēditor Quicquid ōminentur hominēs, Deus clāvum tenet. Dēbitor Sed quid cessāmus recipere nōs in audītōrium? Crēditor Opportūnē admonēs. Colloquium 28 Persōnae Pīcus, Micuardus Pīcus Quandō rediistī domō? Micuardus Tantum redeō. Pīcus Ubī est frāter tuus? Micuardus Mānsit domī. Pīcus Cūr mānsit? Micuardus Ut prandēret cum patre. Pīcus Tū vērō cūr etiam nōn mānsistī? Micuardus Iam pranderam cum patre. Pīcus Quis vōbīs ministrābat? Micuardus Ancilla. Pīcus Quid māter? ubi erat? Micuardus Etiam domī, sed occupāta. Pīcus Quā in rē? Micuardus In recipiendō trīticō, quod nōbīs advectum fuerat. Pīcus Quandō redībis domum? Micuardus Cum accersar ā patre. Pīcus Quō diē istud erit? Micuardus Fortasse hinc ad quātuor diēs. Pīcus Cūr vōs tam saepe commeātis? Micuardus Sīc volunt parentēs. Pīcus Quid agitis domī? Micuardus Quod iubēmur ā parentibus. Pīcus Sed interim perit vōbīs studiōrum tempus. Micuardus Nōn omnīnō perit. Pīcus Quid igitur? Micuardus Quotiēs pater nōn est necessāriō occupātus, omnibus hōrīs exercet nōs, māne, ante et post prandium, ante coenam, ā coenā satis diū, postrēmō etiam antequam cubitum eāmus. Pīcus Quibus rēbus vōs exercet? Micuardus Exigit ā nōbīs ea potissimum quae tōtā hebdomade in scholā didicimus; themata nostra īnspicit, ac dē iīs nōs interrogat; saepe dat nōbīs aliquid modo Latīnē, modo Anglicē dēscrībendum; interdum etiam nōbīs prōpōnit brevem sententiam vernāculō sermōne, quam Latīnē vertāmus; interdum contrā iubet aliquid Latīnum Anglicē reddere; postrēmō, ante cibum et post, semper ex Bibliīs Anglicīs aliquid legimus, idque tōtā praesente familiā. Pīcus Nihilne dē Catēchismō interrogat? Micuardus Id facit omnī diē Dominicō, nisi forte domō absit. Pīcus Mīra nārrās, sī modo vēra. Micuardus Īmō, sunt longē plūra quam tibi nārrāvī: sum enim oblītus mōrum cīvīlitātem, dē quā etiam admonēre nōs solet in mēnsā. Pīcus Cūr pater vester tantum sūmit labōrem in vōbīs docendīs? Micuardus Ut sīc intelligat num in scholā operam lūdāmus, et tempore abūtāmur. Pīcus Mīra hominis dīligentia, atque adeō prūdentia! Ō quam dēvīnctī estis Patrī coelestī quī tālem patrem in terrā dēdit vōbīs! Micuardus Faxit ille, ut hoc et caetera eius beneficia nunquam oblīvīscāmur. Pīcus Bonum et pium est istud optātum; cūrā ut habeās nōn modo in ōre, sed in animō etiam magis. Micuardus Quod mē tam fidēliter monēs, habeō tibi grātiam. Pīcus Bene monendī officium dēbēmus omnibus, sed maximē frātribus. Micuardus Frātribusne igitur sōlīs? Pīcus Eōs potissimum frātrēs hīc dīcō, quī ex fide in Chrīstum nōbīs coniūnctī sunt. Micuardus Rēctē iūdicās: sed vīsō num frāter domō tandem reverterit; nam ad cessandum prōmptus est plūs satis. Colloquium 29 Persōnae Myconius, Petellus Myconius Sēriōne scrībis, an tū ineptīs? Petellus Equidem scrībō sēriō; cūr enim tempore abūterer? Tū vērō cūr istud rogās? Myconius Quia vīdī aliquandō cum bene scrīberēs. Petellus Scrībō interdum melius. Myconius Quī fit igitur, ut nunc tam scrībās male? Petellus Dēsunt mihi bene scrībendī adiūmenta. Myconius Quae tandem? Petellus Bona charta, bonum ātrāmentum, bona penna. Nam haec mea charta (ut vidēs) miserē perfluit, ātrāmentum est aquōsum et subalbidum, penna mollis et male parāta. Myconius Cūr ista omnia mātūrē nōn prōvīdistī? Petellus Pecūnia mihi dēerat, et nunc etiam deest. Myconius Incīdistī in illud vulgāre prōverbium, ‘Cui deest pecūnia, huic dēsunt omnia’. Petellus Sīc agitur mēcum. Myconius Sed quandō tē spērās acceptūrum? Petellus In mercātū proximō pater ad mē missūrus est, aut ipsemet ventūrus. Myconius Ego tē intereā iuvāre volō. Petellus Sī quidem id potes, magnō beneficiō mē affēceris. Myconius Accipe hōs sex assēs mūtuō ad chartam et caetera comparanda. Petellus Quam vērē dictum est illud, ‘Amīcus certus in rē incertā cernitur’? Sed quid tē impellit ut mihi ultrō tam benignē faciās? Myconius Chāritās illa Deī, quae (ut Paulus ait) ‘effūsa est in cordibus nostrīs’. Petellus Mīra est vīs dīvīnī Spīritūs, quī eius auctor est chāritātis. Sed mihi interim cōgitandum, quōmodo tibi referam grātiam. Myconius Parva rēs est; omitte istam cōgitātiōnem, nē tē impediat quō minus in utramvīs aurem dormiās: tantum redde mūtuum, quum tibi commodum fuerit. Petellus Reddam (ut spērō) propediem. Myconius Eāmus ad precātiōnem, nē notēmur. Petellus Adde ūnum, sī placet. Myconius Quid est? Petellus Nē hodiē incoenātī mittāmur cubitum. Myconius Ha, ha, hē! Colloquium 30 Persōnae Velusātus, Stephanus Velusātus Quotā hōrā surrēxistī hodiē? Stephanus Paulō ante quīntam. Velusātus Quis tē expergēfēcit? Stephanus Nēmō. Velusātus An caeterī iam surrēxērunt? Stephanus Nōndum. Velusātus Nōn īvistī illōs excitātum? Stephanus Nōn īvī. Velusātus Quamobrem? Stephanus Nesciō, nisi quia nōn putābam illud ad mē pertinēre. Velusātus An nōn tē illī excitant interdum? Stephanus Īmō saepissimē. Velusātus Dēbuistī igitur similiter facere. Stephanus Dēbuī, fateor. Velusātus Mementō igitur ut posthāc faciās. Stephanus Meminerō, Deō iuvante. Velusātus Sed tū quid fēcistī ex quō surrēxistī ē lectō? Stephanus Prīmum, flexīs genibus precātus sum Patrem coelestem in nōmine Fīliī eius, Dominī nostrī Iēsū Chrīstī. Velusātus Factum bene: quid posteā? Stephanus Deinde, ōrnāvī mē, et cūrāvī corpus mediociter, ut Chrīstiānum decet: postrēmō, ad quotīdiāna studia mē retulī. Velusātus Sī pergēs sīc facere, nē dubitēs quīn Deus tua iuvet studia. Stephanus Adhūc mē semper iūvit, quae est eius benignitās; nec mē (ut spērō) dērelinquet. Velusātus Rēctē loqueris; nec ille spem tuam frūstrābit. Stephanus Annō superiōre didicī in Catōne, ‘Spem retinē; spēs ūna hominem nec morte relinquit’. Velusātus Quod retinuerīs, bene fēcistī; est enim ēgregia sententia, et homine Chrīstiānō digna. Stephanus Atquī autor eius librī nōn fuit Chrīstiānus. Velusātus Nōn fuit, certa rēs est. Stephanus Unde igitur sūmpsit tot pulchrās sententiās? Velusātus Maximē ex Philosophī Ethnicīs. Nam et ipsī (dīvīnō Spīritū illūminātī) plūrima dīxērunt quae sunt verbō Deī cōnsentānea: quod tū quoque vidēre aliquandō poteris, sī līterārum studium prōsequere. Stephanus Ego prōsequar, (ut spērō) dummodo ipse Deus dat patrī meō vītam longiōrem. Velusātus Precāre dīligenter et ex animō ut illud contingat. Stephanus Quotīdiē id precor saepe. Velusātus Det tibi Dominus Deus in omnī opere bonō persevērantiam. Stephanus Quod mihi optās, idem tibi precor; et grātiās agō, quod mē tam frāternē monuerīs. Colloquium 31 Persōnae Dominicus, Barrasius Dominicus Ubī sunt iūglandēs tuae? Barrasius Dē quibus loqueris iūglandibus? Dominicus Quās hodiē ex praemiō accēpistī. Barrasius Ubī sint rogās? quasi vērō tibi servāre dēbuerim. Dominicus Nōn sīc intelligō: sed quaerō quid fēcerīs. Barrasius Ēdī in merendam. Dominicus Ēdistī, miser? cūr potius nōn servābās ad lūdendum? Barrasius Edere māluī, quam perdere. Dominicus Nōn poterās perdere nisi duodecim. Barrasius Fateor. Dominicus Quod sī sors tulisset potuissēs ducentās aut fortasse plūrēs lucrīfacere. Barrasius ‘Dubius’ est (ut vulgō dīcitur) ‘lūdī ēventus’. Dominicus Quid tum? ubīque parātī esse dēbēmus in utramque partem, et bonī cōnsulere quicquid nōbīs ēvēnerit. Barrasius Istud ego sciō, sed nōn sum admodum lūdendī perītus in eō genere. Dominicus Abī, nunquam rem faciēs. Barrasius Nēmō rem facit, nisi Deō volente: nec ego dītārī ex lūdō velim. Dominicus Ergō (ut videō) quaerendus est mihi collūsor alius. Barrasius Nihil sānē impediō. Sed manē parumper. Dominicus Quid vīs? Barrasius Quid tū vocās fortem, dē quā hīc mihi mentiōnem fēcistī? Dominicus Ipsam fortūnam. Barrasius Quid autem est fortūna? Dominicus Stultōrum opīniō. Barrasius Dē fortūnā quid opīnantur stultī? Dominicus Nunc mihi nōn vacat dē hōc tibi respondēre: sed vidē annotātiōnem praeceptōris in Catōnem. Barrasius In quem locum? Dominicus In illum versiculum, ‘Indulget fortūna malīs, ut laedere possit’. Barrasius Ut videō, nōn ignōrās quid sit fortūna. Dominicus Satis sciō fortūnam nihil esse. Barrasius Cūr ergō dīxistī, Quod sī sors tulisset? Dominicus Excidit mihi sīc loquī, Ethnicōrum mōre. Nam eōrum librī (ut saepe docet praeceptor) plēnī sunt eiusmodī impiā doctrīnā. Barrasius Nihil mīrum, nempe illī vēram Deī cognitiōnem nōn habuērunt. Dominicus Sed audī, mī Barrasī, sī vīs amplius disputāre, quaere tibi aliōs disputātōrēs; nam mihi nunc sēriō lūdendum est: volō tamen prius tē vicissim admonēre. Barrasius Ō quam grātum mihi fēcerīs! Dominicus Nōnne tū dīxistī haec verba, ‘Dubius est lūdī ēventus’? Barrasius Fateor mē dīxisse, sed praemūnīvī. Dominicus Quōmodo istud intelligis? Barrasius Addidī enim haec tria verba, ‘Ut vulgō dīcitur’. Dominicus Ō astūtam vulpēculam! Ōs occlūsistī mihi. Sed haec inter nōs sine odiō aut malevolentiā dicta sint. Barrasius Nōvit Deus utriusque animum. Dominicus Est enim sōlus cordium scrūtātor. Sed quid tū? vīs hīc sōlus ōtiō torpēscere? Barrasius Cōgitō quō lūsū mē exerceam. Dominicus Quasi vērō sit diūtius cōgitandum. Age, sequere mē, dabō tibi mūtuō iūglandēs. Barrasius Amīcē nunc loqueris: sed quandō reddam? Dominicus Ad calendās Graecās, sī nōn potes citius. Barrasius Ō fēstīvum caput! eāmus. Colloquium 32 Persōnae H., Ī. H. Iācōbe. I. Quid vīs? H. Repetāmus ūnā praelēctiōnem. I. Nōn est mihi ōtium. H. Quid habēs negōtiī? I. Volō scrībere. H. Quid scrībere parās? I. Dictāta praeceptōris. H. Cūr heri nōn scrīpsistī? I. Quō tempore scrīpsissem? H. Cum lūderētur. I. At ego nōlēbam āmittere lūdendī occāsiōnem. H. Āh, piger! nihil aliud quam lūsiōnēs meditāris? Nōnne diēbus Mercuriī et Sabbatī ternae sunt hōrae līberae? I. Līberae quidem sunt, sed ad lūsum dēstinātae, dēputātae, attribūtae, assignātae. H. Īmō partim lūsibus aut alicui honestae remissiōnī, partim studiō līterāriō sunt dicātae. I. Fateor, duntaxat iīs quī volunt immorī studiīs. H. Nōn poterās heri sēsquihōram dētrahere lūdō tuō, aut saltem hōram ūnicam? I. Tū studē quantum volēs: ego vērō lūdam quamdiū licēbit. H. Per mē quidem licēbit; sed interim parum prōmovēbis in līterīs. I. Nōnne praeceptōrī satisfaciō? H. Utcunque. I. Tū igitur, studiōsē, vīs esse praeceptōre ipsō sevērior? Omitte mē tandem, age tuum negōtium, ego meum. H. Age, age, ut libet. Colloquium 33 Persōnae Rūfus, Castrēnsis Rūfus Quandō repetēs lūdum līterārium? Castrēnsis Nesciō. Rūfus Cūr dē hāc rē patrem nōn admonēs? Castrēnsis Quid putās mē cūrāre? Rūfus Parum admodum, ut crēdō. Castrēnsis Profectō vērum dīcis. Rūfus Satis est signī tē nōn amāre līterās. Castrēnsis Sciō legere, scrībere, Latīnē loquī, saltem mediocriter: quid opus est mihi tanta scientia? Ego plūra sciō quam trēs sacerdōtēs Papisticī. Rūfus Ō miserum adolēscentem! siccīne rem contemnis inaestimābilem? Castrēnsis Quid tū sīc exclāmās? Unde tibi videor miser? Rūfus Amīce, nūlla tibi ā mē orta est iniūria. Quod enim tibi dīxī, nōn est convītium; nē tū in malam partem accipiās: sed misereor tuī, quia id contemnis quod fēlīcitātem parit. Castrēnsis Lucrum, dīvitiae, et voluptās, fēlīcitātem pariunt. Rūfus Īmō ista multīs fuērunt exitiō; tametsī dīvitiae sunt dōnum Deī, nec nocent, nisi iīs quī abūtuntur: vērum enimvērō nūlla est hominī pretiōsior possessiō quam virtūs, et rērum honestārum cognitiō. Castrēnsis Vīs igitur cōnciōnārī, ut videō. Rūfus Utinam dīvīnās conciōnēs audīvissēs dīligenter. Castrēnsis Hem, obtundis mē; nunquid vīs? Rūfus Ut bonam mentem det tibi Deus. Castrēnsis Ea fortasse tibi magis est opus quam mihi. Valē. Colloquium 34 Persōnae A., B. A. Mīror ego quid tibi velīs; tū ferē semper es ōtiōsus, aut garrīs, aut ineptīs. B. Quid vīs faciam? A. Ut studeās dīligenter. B. Cūr mē istud monēs? A. Prō meō in tē amōre, tuāque ūtilitāte. B. Frūstrā monēs. A. Quid ita? B. Quia nōn est mihi animus in līterīs. A. Quid ergō vellēs? B. Discēre aliquam artem aptam ingeniō meō. A. Iamne cōgitāstī quaenam ars tibi placeat potissimum? B. Iamprīdem. A. Cūr ergō patrem nōn admonēs? B. Nunquam ausus sum. A. Cūr nōn? B. Vereor ut mihi īrāscātur. A. Rogā praeceptōrem, ut illī dīcat. B. Īmō tē ōrō, dīc tū ipse praeceptōrī meīs verbīs: nam verēcundia mē impedit. Faciēsne quod rogō? A. Faciam certē, idque libentissimē. Valdē enim taedet mē vidēre tē adeō remissum. B. Ō quam mihi grātum fēcerīs! A. Sed praeceptor tē appellābit. B. Quid tum? Oblāta occāsiō mē audācem reddet ad mentem meam līberē aperiendam. A. Rēctē iūdicās. B. Tū igitur fac prōmissī meminerīs: deinde renūnciā mihi quid ille responderit. A. Aliōquīn essem tibi nūncius inūtilis. Colloquium 35 Persōnae Michaēl, Frīsius Michaēl Salvē, Frīsī. Frīsius Tū quoque salvus sīs, Michaēl. Quotā est hōrā? Michaēl Mox audiēs sonum sēmihōrae post quīntam. Frīsius Bene habet, mātūrē satis aderimus. Michaēl Gaudeō mē tibi occurrisse, ut euntēs Latīnē tantisper colloquāmur. Frīsius Ea sānē est ūtilis et iūcunda exercitātiō. Michaēl Quotiēs incīdō in aliquem ex istīs dissolūtīs nebulōnibus, māllem rhēdārium offendisse. Nōn enim per eōs mihi licet aliquid in viā meditārī, adeō mihi sunt eōrum mōrēs odiōsī. Frīsius Nihil mīrum: nam ferē sunt eiusmodī, ut neque loquī velint quidpiam bonī, neque audīre sustineant. Michaēl Quid cum illīs agās, quibus nihil est cūrae, nisi ut suās libīdinēs expleant? Frīsius Nihil aliud crepant, nisi suās cūpēdiās, et merās compōtātiōnēs in sēcrētīs caupōnulīs. Michaēl Etiam nōs irrīdent plēnīs buccīs, quod Latīnē per vīcōs loquāmur. Illud vērō est omnium pessimum, quod nusquam sē patiuntur admonērī. Frīsius Quia scīlicet (ut ait Prophēta) ‘Nōn est timor Deī ante oculōs eōrum’. Michaēl Sī quid occēperīs amīcē commonēre, statim audiēs, Tacē, cōnciōnātor, obtundis mē. Quod sī dīxerīs, Dēferam tē ad praeceptōrem, aut ad observātōrem: Ōh, egone cūrō? inquiunt: tū nōn audērēs. Nam sī mē accūsārēs, nōn ferēs impūne. Frīsius Īmō vērō tē continuō verberābunt, sī locus erit sēmōtus ab arbitrīs. Michaēl Profectō, cum quīdam eōrum mē nūper offendisset in quōdam recessū, impēgit mihi in utramque mālam duōs ingentēs colaphōs, et aufūgit continuō. Frīsius Quid tū, quaesō, intereā? Michaēl Quid istud quaeris? tam istud subitum fit, ut vix hominem aspicere potuerim. Frīsius Sed quī tam cito et sēnsim ad scholam pervēnimus? Michaēl Sīc ferē cōnfābulantibus ūsū venīre solet. Frīsius Age, ingrediāmur sine murmure et strepitū, nē studentēs offendāmus. Colloquium 36 Persōnae Probus, Amīculus Probus Unde adfers istam tuniculam? Amīculus Ā domō. Probus Quid vīs facere? Amīculus Volō induere. Probus Nunc nōn est mūtandī tempus. Amīculus Quandō igitur? Probus Crās māne, quum surgēs ē lectō. Amīculus Bene monēs, exspectābō. Colloquium 37 Persōnae Antōnius, Daniēl Antōnius Eugē, audīvī sorōrem tuam nūpsisse. Daniēl Vērum audīstī. Antōnius Quis est marītus eius? Daniēl Quīdam cīvis Londinēnsis, honestīs parentibus prōgenitus. Antōnius Estne dīves? Daniēl Sīc habētur; sed tamen pater meus haec longē plūris facit: prīmum, quod ille sit bene mōrātus adolēscēns; deinde, quod nōn sōlum doctissimus, sed etiam bonārum līterārum amantissimus; dēnique, quod vērus Deī cultor, et Chrīstiānae religiōnis summus observātor. Antōnius Mihi nārrās ēgregiōs adolēscentis titulōs. Ō fēlīcem sorōrem tuam, quae Deī beneficiō tālem virum nacta est! Daniēl Fēlīcem sānē nōn abs rē dīxeris, siquidem bonum illud perpetuō sīc agnōscat, ut semper meminerit ex Deī bonitāte prōfectum esse, ob idque immortālēs agat eīdem grātiās. Antōnius Crēdō id factūram. Daniēl Ita spērō quidem: sīc enim ā parentibus semper īnstitūta est in doctrīnā Chrīstiānā. Sed mē iam aliō revocant domestica negōtia. Ergō valē, mī Antōnī. Antōnius Tū quoque bene valē, suāvissimē Daniēl. Daniēl Nunquid vīs? Antōnius Ut verbīs meīs dicās salūtem plūrimam tuīs omnibus, praecipuē patrī mātrīque, et ipsī novae nūptae, mēque illī grātulārī faustum illud coniugium. Daniēl Ego vērō id faciam, et quidem libentissimē. Colloquium 38 Persōnae Hēnrīcus, Gerardus Hēnrīcus Hodiē tē nōn vīdī in conciōne; quid id sibi vult? Gerardus Quid sibi velit nesciō, ego tamen interfuī. Henrīcus Nārrā mihi quae mandāstī memoriae. Gerardus Nōn est tuum ā mē ratiōnem exigere. Hēnrīcus Ego quidem nōn exigō, vērum id rogō, ut memoriae causā cōnferāmus ūnā. Gerardus Mālim nunc sōlus recordārī. Audiēs mē (sī volēs) cum praeceptor ante prandium nōs interrogābit. Hēnrīcus Quid malī esset, sī nunc inter nōs eā dē rē cōnferēmus? Gerardus Nihil malī esset, fateor; sed nunc mihi nōn libet. Hēnrīcus Tua igitur tē libīdō regit. Gerardus Omitte mē; cūr molestus es? Hēnrīcus Omittō sānē: sed audī ūnum verbum, Nōn decet puerum esse tam mōrōsum. Gerardus Nec puerum decet esse tam molestum. Colloquium 39 Persōnae Rublius, Lepusculus Rublius Quid fēcistī dē rēgulā meā? Lepusculus Reliquī in pergulā superiōre. Rublius Cūr eam relīquistī? Lepusculus Oblītus sum. Rublius Nōn rēctē factum; sed tū sīc ferē solēs, sī quid tibi fuerit commodātum. Lepusculus Piget mē negligentiae meae. Rublius Nōn satis est dolēre, nisi mōrēs mūtāre velīs. Lepusculus Deum precābor, ut mihi mūtāre velit. Rublius Sī sapis; aliōquī nēmō tibi posthāc commodāre volet. Lepusculus Habeō grātiam, quod mē tam amīcē monuerīs. Rublius Ī nunc petītum meam rēgulam; est enim eā mihi opus ad dūcendās in chartā līneās. Lepusculus Nunc eō. Rublius Refer ad mē in cubiculum. Lepusculus Mox habēbis. Colloquium 40 Persōnae Emericus, Baldus Emericus Cūr sōlus rīdēs? Baldus Quid tua? Emericus Quia fortasse rīdēs mē. Baldus Unde tibi orta est ista suspīciō? Emericus Quia malus es. Baldus Omnēs quidem malī sumus; at ego tē peior nōn sum. Nēmō igitur rīdet, nisi aliquem irrīdeat? Emericus Nōn sīc intelligō; sed quī sōlus rīdet (ut saepe audīvī) aut stultus est, aut aliquid malī cōgitat. Baldus Ista sententia cuius sit nesciō; sed cuiuscunque sit, nōn est perpetuō vēra: tamen admonitiōnem tuam in bonam partem accipiō, tēque moneō vicissim, ut caveās suspīciōsus esse; ‘Nam timidīs et suspectīs aptissima mors est’, ut est in mōrālī nostrō carmine. Emericus Meminī: bonī tamen cōnsulō admonitiōnem tuam. Colloquium 41 Persōnae Nathanaēl, Mercurius Nathanaēl Unde venīs? Mercurius Domō. Nathanaēl Quid agitur domī vestrae? Mercurius Nihil tua refert. Nathanaēl Fateor; sed familiārēs sīc rogāre ferē solēmus, perinde quasi rogēmus, ‘Ut valētis? Quōmodo sē vestrae rēs habent?’ Mercurius Dē rē aliēnā nimium percontārī nōn decet. Nathanaēl Taceō: sed vidēris mihi prō aetāte nimis sapere. Mercurius Nihil meum dīcō; id audīvī saepe. Nathanaēl Ego quoque nōn semel audīvī. Mercurius Cūr ergō nōn ūteris? Nathanaēl Quia nōn semper in mentem venit. Mercurius Īmō quia tū es percontātor; quae rēs nōn sine causā datur vitiō. Nathanaēl Habeō grātiam, quod mē adeō amīcē moneās: posthāc, adiuvante Deō, cavēbō ineptus esse. Mercurius Ita paulātim sapiēs. Colloquium 42 Persōnae Humbertus, Plautīnus Humbertus Heus tū, praeceptor adest. Plautīnus Quid tum? Humbertus Respice ad illum. Plautīnus Quamobrem? Humbertus Ut eī caput aperiās, et venientem salūtēs. Plautīnus Ita decet facere; sed aliud cōgitābam. Humbertus Tacē. Colloquium 43 Persōnae Portānus, Mārcus Portānus Unde redīs? Mārcus Foris. Portānus Cūr exierās? Mārcus Redditum ūrinam. Portānus Quālis est coelī faciēs? Mārcus Nebulōsa. Portānus An regelat? Mārcus Sīc resolvitur gelū, ut nivēs omnīnō liquēscant. Portānus Etiamne pluit? Mārcus Sēnsī aliquid supernē distīllāre. Portānus Fortasse in trānsitū, ē stillicidiō tēctī. Mārcus Īmō ē nūbibus, sciō; quod sī nōn crēdis, vidē tū ipse. Portānus Quasi ego tibi nōn crēdam in rē tantillā. Mārcus Cūr igitur dubitāre vidēbāris? Portānus Ut plūribus verbīs tēcum fābulārer. Mārcus Quōrsum id pertinet? Portānus Ad Latīnum sermōnem exercendum. Mārcus Sed interim saepe ōtiōsa verba dīcimus; ā quibus omnīnō abstinendum Chrīstus praecēpit. Portānus Tōtā errās viā in praeceptī intellēctū. Mārcus Cūr istud dīcis? Portānus Quia ‘Nōn est ōtiōsus sermō, quī ad aliquam īnstitūtiōnem refertur’, praesertim ubi agitur dē bonīs et honestīs, quālia sunt Deī opera in rēbus nātūrālibus. Mārcus Vidēris mihi rēctē sentīre; proinde facile tibi assentior. Portānus Sed haec hāctenus; īnstat nōbīs aliud negōtium. Mārcus Age, dēsināmus. Colloquium 44 Persōnae Trolleānus, Bōlānus Trolleānus Scīn’ tū quotā sit hōrā? Bōlānus Nōn certum sciō: sed videō īnstāre coenae tempus. Trolleānus Mē miserum! oblītus sum adīre mātrem, quae iusserat. Bōlānus Curre, curre; opportūnē veniēs, ut coēnēs domī. Trolleānus Rēctē monēs, eō rogātum veniam. Bōlānus Eccum hypodidascalum. Trolleānus Optimē adest. Colloquium 45 Persōnae Rolandus, Languīnus Rolandus Quid ais dē scalpellō quod ēmeram tibi nūdiustertius? estne satis bonum? Languīnus Īmō vērō est optimum; sed (mē miserum!) parum abfuit quīn perdideram. Rolandus Eho, quid ais? quōmodo id accidit? Languīnus Cum redīrem foris, exciderat mihi in vīcō. Rolandus Unde excīderat? Languīnus Ē thēcā meā, quam imprūdenter apertam relīqueram. Rolandus Quōmodo recuperāstī? Languīnus Affīxeram statim chartulam valvīs iānuae: post prandium quīdam puer sextae classis mihi retulit. Rolandus Utinam omnēs tam fidēlēs essent, quī rēs āmissās reperiunt. Languīnus Profectō paucī sunt quī restituant, sī modo sit rēs alicuius pretiī. Rolandus Et tamen id verbe Deī nōminātim praecipitur. Languīnus Quidnī? Est enim fūrtī speciēs, sī quis rem aliēnam inventam retineat, modo sciat cui reddenda fit. Rolandus At plērīque putant sē iūre possidēre quicquid āmissum invēnerint. Languīnus Errant illī quidem gravissimē. Rolandus Vērum (ut redeāmus ad inceptum sermōnem) quid dedistī puerō quī scalpellum tuum invēnerat? Languīnus Dedī sextantem, et nucēs aliquot iūglandēs; laudāvī praetereā, et paucīs admonuī īdem semper esse faciendum. Rolandus Rēctē fēcistī; sīc enim libentius reddet aliās sī quid repererit. Sed quid sī perdidissēs? Languīnus Aequō animō tulissem, et mihi ēmissem aliud. Rolandus Itane aequō tulissēs animō? Languīnus Certē nōn sine aliquā molestiā. Rolandus Nōn igitur aequō animō; sed nōlō tē arctius urgēre. Languīnus Nōn sumus Theologī. Rolandus Quid ergō? Languīnus Grammaticulī. Rolandus Et quidem imperītī. Languīnus Tantō dīligentius Deum precārī dēbēmus, ut per Ēvangelium suum nōs līberet ab ignōrantiae tenebrīs, in quibus versātī sumus, et adhūc versāmur. Rolandus Id vērō faciēmus, sī sānctīs admonitiōnibus pāreāmus, quās audīmus quotīdiē ā praeceptōre, et saepe ā cōnciōnātōribus, dīvīnī verbī administrīs. Languīnus Vidē quantum prōfuerit nōbīs scalpellī meī āmissiō. Rolandus Ob eam rem tibi dupliciter grātulor: prīmum, quod tibi rēctē ēmerim; deinde, quod āmissum recuperāverīs. Languīnus Habeō tibi grātiam, mī Rolande. Rolandus Quīn Patrī nostrō coelestī sit laus, et grātiārum āctiō. Languīnus Āmēn. Colloquium 46 Persōnae Mercārius, Calvīnus Mercārius Mihi nōn vidēris nimis occupātus. Calvīnus Mediocriter. Mercārius Quid sī mihi exacuās duās aut trēs pennās? Calvīnus Satis sit tibi, sī ūnam acuerō in praesentiā. Suntne novae? Mercārius Novae quidem; sed parā tē usque dum acuantur: iam enim laevigāvī, caudam rescidī, dētrāxī plūmulās. Calvīnus Ostende: profectō sunt optimae, et ad scrībendum aptissimae. Mercārius Unde istud nōstī? Calvīnus Quia sunt caule amplō, firmō, et nitidō: nam mollēs, et quae caulem breviōrem habent, parum sunt ad scrībendī ūsum habilēs. Mercārius Gaudeō mē ūtiliter ēmissē. Calvīnus Nōn abs rē; sed quantī? Mercārius Prō hīs tribus dedī quadrantēs duōs. Calvīnus Singulās igitur bīnīs ēmistī denāriolīs. Mercārius Rēs appāret. Calvīnus Est vīle pretium prō reī bonitāte: dē quō ēmistī? Mercārius Dē quōdam circumforāneō. Calvīnus Apud huius oppidī mercātōrēs singulae, et quidem minus bonae, vēnduntur sextantibus. Mercārius Et tamen audent interdum dīcere, plūris sibi cōnstāre Londīnī. Calvīnus Ea ferē est mercātōrum cōnsuētūdō; ‘Nihil enim prōficiunt, nisi admodum mentiantur’, ut ait Cicerō. Mercārius Sed age, nē tē diūtius remorer, agamus quod īnstat. Calvīnus Cito expedierō: aspice mē dīligenter, ut discās aliquandō. Mercārius Aspiciō intentīs oculīs; sed mihi opus esset spatiō paulō longiōre. Calvīnus Istud ergō fīet in cubiculō, sī quandō mē velis invīsere. Mercārius Quō tempore? Calvīnus Post scholae missiōnem, hoc est, hōrā nōnā mātūtīnā, vel quārtā pōmerīdiānā. Nunc habēs pennās duās, rēctē (nī fallor) in ūsum tuum accommodātās. Hanc tertiam in aliud tempus tibi integram servābis. Mercārius Accipe tibi, sī placet. Calvīnus Quīn tibi servā; domō adferuntur mihi satis multae. Mercārius Agō tibi quantās possum grātiās: valē. Calvīnus Incolumem tē cōnservet Deus. Sed heus, nē parcās unquam labōrī meō. Mercārius Tū quoque et mē et rēbus meīs vicissim ūtere, sī quid opus fuerit. Iterum valē. Colloquium 47 Persōnae Puteānus, Buerla Puteānus Unde veniēbās modo? Buerla Ē culīnā. Puteānus Quid illūc īverās? Buerla Ut mē calefacerem. Puteānus Tū, crēdō, libentius es in culīnā quam in scholā: nōnne? Buerla Nihil mīrum; in scholā nōn est ignis, sīcut in culīnā. Puteānus Abī, sapis. Buerla Utinam tam saperem in dīvīnīs rēbus quam in cūrā corporis. Puteānus Fac sapiās. Buerla Quōmodo? Puteānus Studiō, cūrā, labōre, et dīligentiā. Buerla Nōn parcō labōrī. Puteānus Rēctē facis; sed est tempus exspectandum, cuius prōgressū fīunt omnia: intereā precandus est Deus assiduē. Buerla Bene monēs; utinam ille studia nostra prōmoveat in glōriam suī nōminis. Puteānus Id faciet, sī pergāmus eum colere dīligenter. Colloquium 48 Persōnae Puteānus, Capusius Puteānus Quid tēcum cōgitās, Capusī? Capusius Libenter īrem domum. Puteānus Quid eō? Capusius Ut mē hīs diēbus parumper recreārem cum mātre. Puteānus Quid obstat quō minus eās? Capusius Praeceptor nōn vult permittere. Puteānus Mēlius tibi cōnsulit quam ipse putās. Capusius Quōmodo? Puteānus Nam intereā perderēs multum temporis, et cum rediissēs tibi dolēret. Nōnne vērum dīcō? Capusius Profectō sīc est. Puteānus Manē igitur, sī sapis. Capusius Pārēbō tuō cōnsiliō, quia mihi rēctum vidētur. Puteānus Nōllem sciēns malum tibi cōnsilium dare. Atque utinam quod suādeō succēdat tibi prōsperē. Capusius Spērō ita fore, Deō volente. Colloquium 49 Persōnae Mārtiālis, Blancus Mārtiālis Quantum habēs pecūniae? Blancus Assem cum sēmisse; tū vērō? Mārtiālis Nōn tantum. Blancus Quantum igitur? Mārtiālis Ūnicum assem. Blancus Vīs mihi dare mūtuō? Mārtiālis Est mihi opus. Blancus In quem ūsum? Mārtiālis Ad emendam chartam. Blancus Hodiē reddam tibi. Mārtiālis Addendum fuit, Deō iuvante. Blancus Sīc docet praeceptor ex verbō Deī, sed nōn possum assuēscere. Mārtiālis Fac assuēscās. Blancus Quōmodo id fīet? Mārtiālis Sī saepe cōgitēs nōs ā Deō sīc pendēre, ut nihil possīmus sine eius auxiliō. Blancus Bonum mihi dās cōnsilium. Mārtiālis Quāle mihi darī velim. Blancus Sed (ut ad prōpositum redeāmus) dabis mūtuō istum assem? Mārtiālis Mīror tē mūtuō petere, quī plūs habeās quam ego. Blancus Est quidem Scholasticus hāc trānsiēns, quī librum vēnālem ostentat. Mārtiālis Quid tum? Blancus Cupiēbam emere, quia vīlius indicat quam noster bibliopōla. Mārtiālis Accipe: sed, quaesō, unde tam cito reddēs? Blancus Ā coenā ībō domum, ut ā mātre petam. Mārtiālis Quid sī dare nōlit? Blancus Nihil cūnctābitur, cum librum ostenderō. Colloquium 50 Persōnae Montānus, Eusebius Montānus Quot annōs habēs? Eusebius Tredecim, ut ā mātre accēpī: tū vērō? Montānus Equidem nōn tot habeō. Eusebius Quot igitur? Montānus Deest ūnus. Eusebius Sunt ergō duodecim. Montānus In prōmptū est ratiō. Eusebius Sed frāter tuus quotum agit annum? Montānus Quīntum. Eusebius Quid vīs? iam Latīnē loquitur. Montānus Quid mīrāris? semper habēmus domī paedagōgum et doctum et dīligentem: is semper nōs Latīnē loquī docet; nihil Anglicum effert, nisi aliquid dēclārandī causā: quīn etiam patrem nōn audēmus nisi Latīnē alloquī. Eusebius Nunquam igitur Anglicē loquiminī? Montānus Solum cum mātre, idque certā quādam hōrā, cum illa nōs ad sē vocārī iubet. Eusebius Quid agitis cum familiā? Montānus Cum familiā rārus est nōbīs sermō, et quidem tantum in trānsitū; et tamen famulī ipsī nōs Latīnē alloquuntur. Eusebius Quid ancillae? Montānus Sī quandō ūsus postulat ut eās alloquāmur, ūtimur sermōne vernāculō, ut solēmus cum ipsā mātre. Eusebius Ō vōs fēlīcēs, quī tam dīligenter docēminī! Montānus Est Deō grātia, cuius dōnō patrem habēmus quī cūret nōs tam accūrātē ērudiendōs. Eusebius Certē eius reī laus et honor ūnicō coelestī Patrī dēbētur. Montānus Sed quid agimus? iam audiō recitārī catalogōs. Eusebius Ergō festīnēmus. Colloquium 51 Persōnae Sylvius, Lūdovīcus Sylvius Quid trīstis es, Lūdovīce? Lūdovīcus Aegrōtō. Sylvius Quid morbī est? Lūdovīcus Nesciō. Sylvius Sed tamen estne gravis morbus? Lūdovīcus Nōn admodum, grātia Deō. Sylvius Quidnam tibi dolet? Lūdovīcus Caput. Sylvius Quid? tōtumne caput? Lūdovīcus Nōn certē. Sylvius Quid ergō? utrum sinciput, an occiput? Lūdovīcus Haec pars anterior. Sylvius Est ergō sinciput. Lūdovīcus Quid igitur faciam? Sylvius Quiēsce; bene mox sānus eris. Sīc enim ā mātre accēpī, Nūllum esse praesentius remedium capitis dolōribus quam quiētem. Lūdovīcus Atquī sunt variī morbī capitis. Sylvius Et varia fortasse remedia: sed quid est facilius quam id tentāre quod dīxī tibi? Lūdovīcus Experīrī quidem nihil (ut spērō) nocēbit: sed ubi quiēscam? Sylvius Domī vestrae, in lectō. Lūdovīcus Māter nōn sinet. Sylvius Īmō, sī dīxeris tē aegrōtāre. Lūdovīcus Atquī mē putābit simulāre. Sylvius Fierī potest: sed quid dubitās perīculum facere? Lūdovīcus Bonum cōnsilium. Sylvius Ūtēre, sī vīs. Lūdovīcus Faciam profectō. Sylvius Enimvērō, sī sapis. Lūdovīcus Sed ūnum restat. Sylvius Quid est? Lūdovīcus Impetranda ā praeceptōre venia. Sylvius Adī, et pete. Lūdovīcus Quid sī nōlit dare? Sylvius Īmō facillimē. Lūdovīcus Quī scīs istud? Sylvius Quia satis est crēdulus nōbīs, nisi quī aliquotiēs illum fefellērunt. Lūdovīcus Nunquam sciēns illum fefellī. Sylvius Ītō igitur fīdenter. Lūdovīcus Nunc eō. Sylvius Sed heus, prius meditāre quid sīs dictūrus, nē forte loquendō haereās. Lūdovīcus Bene monēs; nōn accēdam imparātus. Colloquium 52 Persōnae Paulus, Tīmotheus, Solomōn iūdex Paulus Optātus mihi ades, Tīmothee: quaerēbam quī mēcum certāre vellet; sed omnēs ad lūsūs certāmen currunt: tū vērō quid ais? Tīmotheus Quid ego mālim, quam. tēcum dē nostrīs studiīs pācificē contendere? Paulus Sed quod petis certandī argūmentum? An dē repetendīs Cicerōnis Epistolīs? Tīmotheus Mālō dē Catōne. Paulus Quamobrem? Tīmotheus Quia restant mihi ēdiscendae aliquot praelēctiōnēs dē Cicerōne. Scīs enim mē aegrōtāsse ferē duās hebdomadās. Paulus Meminī. Vīs igitur dīcāmus secundum librum Mōrālium Distichōrum? Tīmotheus Est longus nimis in hanc hōram. Paulus Quid ita? Tīmotheus Quia nōbīs aliquandiū lūdendum est, ut corpus exerceāmus ad valētūdinem cōnservandam. Paulus Dīcāmus ergō librum tertium, quī est brevissimus. Tīmotheus Sed iūdicem volō. Paulus Praestō est Solomōn, quī mē ob eam rem sequitur Tīmotheus Vīs igitur, Solomōn, audīre nōs? Solomōn iūdex Quid dictūrī estis? Paulus Tertium librum Distichōrum Mōrālium. Solomōn iūdex Nonne alternīs dicētis? Tīmotheus Scīlicet suum uterque Distichum. Solomōn iūdex At, puerī, (nē errētis) nōlō vōs audīre tanquam iūdex. Paulus Cūr nōn? Solomōn iūdex Nē forte meā sententiā alteruter amīcōrum offendātur. Tīmotheus In quō igitur nōbīs eris adiūtor? Solomōn iūdex Notābō in chartulā dīligenter utriusque lāpsus; deinde referētis ad praeceptōrem. Tīmotheus Quid tum fīet? Solomōn iūdex Ille, utrī vidēbitur, et victōriam et praemium adiūdicābit. Paulus Eris igitur nōbīs tantum testis? Solomōn iūdex Sīc intelligō. Tīmotheus Optima sānē vidētur mihi ratiō. Paulus Mihi quoque valdē probātur. Solomōn iūdex Sed ūnum restat. Tīmotheus Quid est? Solomōn iūdex Vultisne praeter lāpsūs manifēstōs haesitātiōnēs etiam notārī? Tīmotheus Sīc volunt praeceptōris lēgēs super hāc rē. Solomōn iūdex Date mihi librum in manum, ut certius observāre possim. Paulus Tēne meum. Tīmotheus Incipiamne? Paulus Aequum est, quia tū ā mē prōvocātus es. Tīmotheus Audī, (quaesō) Solomōn, sed dīligenter. Solomōn iūdex Tū vērō cavē dicās negligenter. Tīmotheus
Paulus
Tīmotheus