Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Octavum

Persōnae:
Pāstor, Languīnus
Pāstor
Frāter tuus vēnitne Lugdūnō?
Languīnus
Iam vēnit heri ante merīdiem.
Pāstor
Nihilne līterārum tibi attulit?
Languīnus
Nihil.
Pāstor
Quid igitur nūnciāvit?
Languīnus
Prōspera omnia.
Pāstor
Dē patre quid nārrat potissimum?
Languīnus
Ait illum, Deī beneficiō, iam plānē febrī carēre, et paulātim convalēscere.
Pāstor
Gaudeō sānē; Deumque precor, ut prīstinam valētūdinem brevī recuperet: sed cūr ille (ut solet) nihil ad tē scrīpsit?
Languīnus
Negat frāter eum potuisse scrībere.
Pāstor
Quamobrem?
Languīnus
Quia nōndum satis erat cōnfirmātus.
Pāstor
Nihil mīrum, cum tamdiū tam graviter aegrōtāverit: sed ille nihil ad tē mīsit?
Languīnus
Īmō pecūniam.
Pāstor
Eugē; nūllus est iūcundior nūncius.
Languīnus
Ita aiunt.
Pāstor
Tū vērō sīc respondēs, quasi fābulam audiās.
Languīnus
Quīn peius audiō.
Pāstor
Quidnam?
Languīnus
Merum mendācium.
Pāstor
Egone mentītus sum?
Languīnus
Nōn dīcō tē esse mentītum: sed falsum dīxistī.
Pāstor
Ego quid dicās nōn intelligō.
Languīnus
Dabō operam ut intelligās.
Pāstor
Obsecrō tē.
Languīnus
Sī nūllus est iūcundior nūncius, quam dē allātā nōbīs pecūniā, quid ergō est Ēvangelium Chrīstī? quis est iūcundior nūncius quam grātia Deī, quam Chrīstus attulit nōbīs per Ēvangelium?
Pāstor
Fateor nihil esse iūcundius Ēvangeliō, iīs duntaxat quī crēdunt eī, et ex animō amplectuntur.
Languīnus
Equidem sīc intelligō.
Pāstor
At ego loquēbar dē hūmānīs et terrēnīs rēbus, tū vērō ad coelum statim ascendistī.
Languīnus
Ita solent bonī cōnciōnātōrēs.
Pāstor
Nōn putābam tē esse Theologum mātūrum.
Languīnus
Nihil dīxī nisi quod est trītum et in mediō positum.
Pāstor
Utinam illud adeō vulgāre et prōtrītum foret, ut omnēs in Chrīstum crēderent.
Languīnus
Nunquam crēdent omnēs.
Pāstor
Quid prohibet?
Languīnus
‘Quia multī sunt vocātī, paucī vērō ēlēctī’, sīcut Chrīstus ipse testātur.
Pāstor
Sed nē tē diūtius teneam, potesne facere ut frātrem tuum paucīs conveniam?
Languīnus
Vix possum.
Pāstor
Quid ita?
Languīnus
Nam habet ā patre nostrō mandāta plūrima, in quibus cūrandīs tōtus est occupātus.
Pāstor
Nōnne coēnābit domī apud vōs?
Languīnus
Coēnābit, opīnor.
Pāstor
Ībō igitur sub hōram coenae.
Languīnus
Vēnī, precor, et eādem operā nōbīscum coēnābis.
Pāstor
Nōn recūsō.
Languīnus
Interim valē; sed fac meminerīs adesse temporī.
Pāstor
Quotā hōrā?
Languīnus
Ante sextam.
Pāstor
Hora est mihi commodissima.