Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Nonum

Persōnae:
Vignolus, Angelīnus
Vignolus
Rogō tē, Angelīne, compinge mihi hanc chartam.
Angelīnus
Quid mē rogās? Nōn est ars mea.
Vignolus
Et tamen saepe compingis aliīs.
Angelīnus
Quot habēs schedās?
Vignolus
Octo: sed iam sunt complicātae, tantum restat īnsuere membrānae.
Angelīnus
Quid dabis, sī tibi compēgerō?
Vignolus
Nihil habeō quod possum dare: nam pecūnia nūlla mihi est.
Angelīnus
Ergō quaere tibi alium opificem; nōn enim grātīs faciam.
Vignolus
Mī Angelīne, tū es tam bonus, dēnegābis mihi rem tantillam?
Angelīnus
Scīn’ tū quid habet prōverbium?
Vignolus
Quod prōverbium dīcis?
Angelīnus
‘Manus manum fricat.’
Vignolus
Quid hoc sibi vult?
Angelīnus
Dā aliquid, sī velis accipere.
Vignolus
Sī quid habērem, certē libenter darem.
Angelīnus
Cēdō merendam tuam.
Vignolus
Merendam? āh mē miserum! quid ederem? Māllem dare pīleum, sī audērem.
Angelīnus
Merenda tua parva rēs est.
Vignolus
Sed vehementer ēsuriō.
Angelīnus
Quid causae est?
Vignolus
Quia nihil prandī, nisi frustum pānis et trēs aut quātuor iūglandēs.
Angelīnus
Eho, quid causae fuit?
Vignolus
Quia māter domī aberat.
Angelīnus
Quis ergō tibi dedit merendam?
Vignolus
Ipsa.
Angelīnus
Atquī dīcēbās eam abfuisse.
Vignolus
Vērum est; aberat enim tempore prandiī, nec rediit, nisi paulō ante merendam.
Angelīnus
Nihilne ēdistī domī, antequam in lūdum venīrēs?
Vignolus
Nihil.
Angelīnus
Cūr nōn?
Vignolus
Quia timēbam nōn adesse in tempore.
Angelīnus
Tintinnābulī sonitus tē satis admonēre dēbet.
Vignolus
Sed rārō audīmus ā nostrīs aedibus.
Angelīnus
Quid ita?
Vignolus
Quia longē nimis ab hāc scholā distant.
Angelīnus
Suntne vēra ista omnia quae mihi nārrās?
Vignolus
Vēra profectō, Angelīne.
Angelīnus
Age, dā mihi tuam chartam; ego tibi compingam ēlegantem libellum: tū interim ede merendam tuam.
Vignolus
Ego petam ā mātre sextantem, quem dabō tibi.
Angelīnus
Cavē petās, nihil volō: quīn potius darem tibi, sī ēgerēs.
Vignolus
Agō tibi grātiās.
Angelīnus
Nōnne putābās mē sēriō petere abs tē merendam?
Vignolus
Profectō sīc putābam.
Angelīnus
Atquī dīcēbam iocō.
Vignolus
Quamobrem?
Angelīnus
Ut paulisper audīrem tē Latīnē fābulārī. Nam quod bene discās gaudeō. Quantī ēmistī chartam hanc?
Vignolus
Dedī prō cōdice assem cum sēmisse.
Angelīnus
Nōn ēmistī male, bona est, sed nōn rēctē complicāstī. Habēs membrānam?
Vignolus
Ecce tibi.
Angelīnus
Bene rēs habet; ego citius cōnfēcerō, quam tū merendam perēdēris.
Vignolus
Habēbō tibi maximam grātiam, mī Angelīne.
Angelīnus
Honestē loqueris: sed mementō, fīlī, ut semper vīvās in timōre Deī, dīligenter obēdiās mātrī, sīs frequēns in scholā, dīligēns in studiō, nē versēris cum prāvīs ac dissolūtīs; dēnique, quibus poteris benefacitō, quō modo vidēs mē fēcisse tibi: intellēxtīn’?
Vignolus
Optimē.
Angelīnus
Fac igitur ut saepe recordēris.
Vignolus
Faciam, Deō volente.
Angelīnus
Ede nunc ōtiōsē.