Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Duodesexagesimum
Persōnae:
Fatonus, Barbarius
Fatonus, Barbarius
Fatonus
Quid agis?
Barbarius
Scrībō.
Fatonus
Quid scrībis?
Barbarius
Dēscrībō dictāta praeceptōris.
Fatonus
Quaenam?
Barbarius
Hesterna.
Fatonus
Quid? nōn aderās?
Barbarius
Īmō aderam; sed nōn poteram magistrum dictantem assequī.
Fatonus
Quae rēs tē impediēbat?
Barbarius
Quod satis commodē nōn sedērem.
Fatonus
Vēnerās ergō sērius?
Barbarius
Istud est.
Fatonus
Cēdō commentārium tuum; egomet tibi scrībam.
Barbarius
Quid faciam lucrī?
Fatonus
Ego citius quam tū dēscrīpserō; post lūdēmus ūnā, ut concessit praeceptor.
Dā (inquam) libellum tuum.
Barbarius
Libenter id quidem facerem; sed nōn audeō.
Fatonus
Quid timēs?
Barbarius
Ēdictum praeceptōris.
Fatonus
Quod mihi ēdictum nārrās?
Barbarius
Nescīs eum vetuisse, nē quis sine permissū eius alterī scrībat?
Fatonus
Id ego probē meminī: sed unde hoc scīret?
Barbarius
Rogās? cum ēmendandī causā scrīptūrae ratiōnem exiget, tum captus erō:
nōvit enim manum meam. Praetereā, neque fallendum est, neque mentiendum.
Fatonus
Verbō Deī utrumque vetāmur.
Barbarius
Quid ergō respondērem praeceptōrī, cum ille negāret mē ista scrīpsisse?
Fatonus
Nōn eō rēs ēvādet, spērō.
Barbarius
Nōlō tuā spē tantum subīre perīculum.
Fatonus
Vah, nimium timidus es, nunquam rem faciēs.
Barbarius
At tū forsitan audācior.
Fatonus
Tū igitur scrībe quantum volēs; ego ad lūdendum mē cōnferō.
Barbarius
Abī, quaesō; iam ūnam pāginam dēscrīpsissem, nisi mē interpellāssēs.
Fatonus
At interim aliquid prōficimus, dum Latīnē fābulāmur.