Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Duodequinquagesimum
Persōnae:
Puteānus, Capusius
Puteānus, Capusius
Puteānus
Quid tēcum cōgitās, Capusī?
Capusius
Libenter īrem domum.
Puteānus
Quid eō?
Capusius
Ut mē hīs diēbus parumper recreārem cum mātre.
Puteānus
Quid obstat quō minus eās?
Capusius
Praeceptor nōn vult permittere.
Puteānus
Mēlius tibi cōnsulit quam ipse putās.
Capusius
Quōmodo?
Puteānus
Nam intereā perderēs multum temporis, et cum rediissēs tibi dolēret. Nōnne
vērum dīcō?
Capusius
Profectō sīc est.
Puteānus
Manē igitur, sī sapis.
Capusius
Pārēbō tuō cōnsiliō, quia mihi rēctum vidētur.
Puteānus
Nōllem sciēns malum tibi cōnsilium dare. Atque utinam quod suādeō succēdat
tibi prōsperē.
Capusius
Spērō ita fore, Deō volente.