Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Duodequadragesimum
Persōnae:
Hēnrīcus, Gerardus
Hēnrīcus, Gerardus
Hēnrīcus
Hodiē tē nōn vīdī in conciōne; quid id sibi vult?
Gerardus
Quid sibi velit nesciō, ego tamen interfuī.
Henrīcus
Nārrā mihi quae mandāstī memoriae.
Gerardus
Nōn est tuum ā mē ratiōnem exigere.
Hēnrīcus
Ego quidem nōn exigō, vērum id rogō, ut memoriae causā cōnferāmus ūnā.
Gerardus
Mālim nunc sōlus recordārī. Audiēs mē (sī volēs) cum praeceptor ante
prandium nōs interrogābit.
Hēnrīcus
Quid malī esset, sī nunc inter nōs eā dē rē cōnferēmus?
Gerardus
Nihil malī esset, fateor; sed nunc mihi nōn libet.
Hēnrīcus
Tua igitur tē libīdō regit.
Gerardus
Omitte mē; cūr molestus es?
Hēnrīcus
Omittō sānē: sed audī ūnum verbum, Nōn decet puerum esse tam mōrōsum.
Gerardus
Nec puerum decet esse tam molestum.