Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Alterum et Vicesimum
Persōnae:
Rossētus, Ferrērius
Rossētus, Ferrērius
Rossētus
Unde venīs?
Ferrērius
Ē forō.
Rossētus
Quid illīc audīstī nōvī?
Ferrērius
Nihil.
Rossētus
Nihilne?
Ferrērius
Prōrsus.
Rossētus
Mīrum est tē nihil audīsse dē bellō, aut dē caeterīs rēbus Anglicīs.
Ferrērius
Dē iīs quae nihil ad mē pertinent nōn soleō percontārī.
Rossētus
Estō, sed tamen aliquid vel in trānsitū audīrī solet.
Ferrērius
Nē mentiar, intellēxī nōnnihil in trānsitū.
Rossētus
Nārrā, quaesō.
Ferrērius
Nunc nōn est nārrandī spatium.
Rossētus
Cūr nōn?
Ferrērius
Est mihi aliō properandum.
Rossētus
Quōnam?
Ferrērius
Nihil ad tē.
Rossētus
Quandō igitur revīsēs nōs, ut ex tē istud audiāmus?
Ferrērius
Ā prandiō, sī licēbit per ōtium.
Rossētus
Amābō tē, fac liceat.
Ferrērius
Dabō operam: sed mē dētinēs diūtius. Valē.