Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Alterum et Tricesimum

Persōnae:
H., I.
H.
Iācōbe.
I.
Quid vīs?
H.
Repetāmus ūnā praelēctiōnem.
I.
Nōn est mihi ōtium.
H.
Quid habēs negōtiī?
I.
Volō scrībere.
H.
Quid scrībere parās?
I.
Dictāta praeceptōris.
H.
Cūr heri nōn scrīpsistī?
I.
Quō tempore scrīpsissem?
H.
Cum lūderētur.
I.
At ego nōlēbam āmittere lūdendī occāsiōnem.
H.
Āh, piger! nihil aliud quam lūsiōnēs meditāris? Nōnne diēbus Mercuriī et Sabbatī ternae sunt hōrae līberae?
I.
Līberae quidem sunt, sed ad lūsum dēstinātae, dēputātae, attribūtae, assignātae.
H.
Īmō partim lūsibus aut alicui honestae remissiōnī, partim studiō līterāriō sunt dicātae.
I.
Fateor, duntaxat iīs quī volunt immorī studiīs.
H.
Nōn poterās heri sēsquihōram dētrahere lūdō tuō, aut saltem hōram ūnicam?
I.
Tū studē quantum volēs: ego vērō lūdam quamdiū licēbit.
H.
Per mē quidem licēbit; sed interim parum prōmovēbis in līterīs.
I.
Nōnne praeceptōrī satisfaciō?
H.
Utcunque.
I.
Tū igitur, studiōsē, vīs esse praeceptōre ipsō sevērior? Omitte mē tandem, age tuum negōtium, ego meum.
H.
Age, age, ut libet.