Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Alterum et Sexagesimum
Persōnae:
Paedagōgus, Puer
Paedagōgus, Puer
Paedagōgus
Ades, Carole?
Puer
Adsum, praeceptor.
Paedagōgus
Quid agunt duo condiscipulī tuī?
Puer
Adhūc docentur ā subdoctōre.
Paedagōgus
Tū vērō iamne prōnūnciāstī contextum praelēctiōnis in crāstinum māne?
Puer
Prōnūnciāvī.
Paedagōgus
Satisne rēctē?
Puer
Satis, grātia Deō.
Paedagōgus
Quis tē audīvit?
Puer
Lūdīmagister.
Paedagōgus
Bene habet; sed est quod monēre tē velim.
Puer
Ego istud audīre percupiō.
Paedagōgus
Saepenumerō cōgitandum tibi est, quantum dēbeās bonōrum omnium largītōrī
Deō, quī et ingenium et memoriam tam fēlīcem tibi dederit.
Puer
Quid illī nōn dēbeam, quī mihi dedit omnia?
Paedagōgus
Dīc aliquot eius beneficia praecipua, quemadmodum docuī tē aliquandō.
Puer
Dedit mihi coelestis ille Pater corpus, animam, vītam, mentem bonam,
parentēs bonōs, locuplētēs, nōbilēs, bene ergā mē affectōs, et quī nōn
modo suppeditant mihi cōpiōsē omnia ad hanc vītam necessāria, sed etiam
(quod est longē maximum) mē bonīs līterīs bonīsque mōribus tam dīligenter
īnstituendum cūrant, ut nihil sit praetereā requīrendum.
Paedagōgus
Vērē omnia ista dīxistī, sed ūnum praetermīsistī, quod est singulāre Deī
beneficium. Scīn’ tū quid sit?
Puer
Sine mē paulisper cōgitāre.
Paedagōgus
Ōtiōsē cōgitā.
Puer
Nunc ego reminīscor; sed prō magnitūdine reī, nesciō quibus verbīs id
possum exprimere.
Paedagōgus
Dīc tamen quō poteris modo.
Puer
Cōgitō etiam atque etiam.
Paedagōgus
Dīc tandem.
Puer
Innumerābilia sunt Deī optimī maximī ergā mē beneficia, in corpore, in
animō, in externīs rēbus; sed nūllum maius nec dīcī nec cōgitārī potest,
quam quod Fīlium suum ūnicum grātīs mihi dederit, quī mē miserrimum
peccātōrem, et sub Satanae tyrannide captīvum, ac mortī aeternae
dēstinātum, redēmit, idque morte suā, omnium crūdēlissimā et maximē
ignōminiōsā.
Paedagōgus
Satis aptē dīxistī, et totidem ferē verbīs quot aliās tē docueram. Sed
numquid Deus tibi ūnī hoc tantum beneficium praestitit?
Puer
Minimē vērō.
Paedagōgus
Quibus praetereā?
Puer
Omnibus quotquot Ēvangeliō fidēliter ac vērē crēdiderint.
Paedagōgus
Age, profer locum ex Iōannis Ēvangeliō in eam sententiam.
Puer
‘Sīc Deus dīlēxit mundum, ut Fīlium suum ūnigenitum daret, ut omnis quī
crēdit in eum nōn pereat, sed habeat vītam aeternam. Nōn enim mīsit Deus
Fīlium suum in mundum, ut condemmet mundum, sed ut servētur mundus per
eum. Quī crēdit in eum, nōn condemnātur; quī vērō nōn crēdit, iam
condemnātus est, quia nōn crēdidit in nōmen ūnigenitī Fīliī Deī. Haec est
autem’ --
Paedagōgus
Hāctenus satis: sed cuius sunt verba ista?
Puer
Ipsīus Chrīstī dē sēipsō loquentis.
Paedagōgus
Quem alloquitur?
Puer
Nīcodēmum, quī ad eum nocte vēnerat.
Paedagōgus
Faxit ipse Chrīstus, ūnicus Servātor noster, ut magis ac magis in ipsīus
cognitiōne prōficiās.
Puer
Faciet, spērō.
Paedagōgus
Perge igitur, ut coepistī, alacriter; quod bene vertat Deus in glōriam suī
nōminis.
Puer
Ita precor.
Paedagōgus
Eāmus coenātum.