Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Alterum et Septuagesimum

Persōnae:
Hugō, Brasius
Hugō
Habēsne bonum ātrāmentum?
Brasius
Cūr istud rogās?
Hugō
Ut mihi dēs aliquantulum.
Brasius
Eho, nōn habēs?
Hugō
Īmō; sed eō nōn possum scrībere.
Brasius
Quid obstat?
Hugō
Quia nimis spissum est.
Brasius
Nescīs dīluere?
Hugō
Nōn est mihi aqua.
Brasius
Dīlue vīnō.
Hugō
multō minus.
Brasius
Quid sī acētō dīluerēs?
Hugō
Indē charta perflueret.
Brasius
Quī scīs?
Hugō
Audīvī ē quōdam Magistrō, quī mē docēbat scrībere.
Brasius
Ego vērō aliud audīvī magis mīrum.
Hugō
Nārrā mihi, sōdēs.
Brasius
Quid mihi dabis?
Hugō
Bonam aciculam.
Brasius
Audī igitur quod ego didicī ex quōdam paedagōgō meō. Ātrāmentum, quod acētō liquefactum est, aegrē ēluitur.
Hugō
Fierī potest; sed interim dā mihi parum in ūsum praesentem.
Brasius
Tēne ātrāmentārium tuum bene apertum, ego īnfundam tibi.
Hugō
Ecce! īnfunde. Vah! quam liquidum est.
Brasius
Fortasse quia nōn est gummī satis.
Hugō
sed quam dēcōlor!
Brasius
Ūtere sī vīs, quāle quāle est; nōn enim habeō melius.
Hugō
Quid igitur faciam?
Brasius
Hem! ineptē, nōn potes pennā tuā bene miscēre?
Hugō
Miscuī satis; quid possem praetereā?
Brasius
Īnfunde rūrsus in cornū meum.
Hugō
Admovē propius; estne satis?
Brasius
Comprime pennā linteolum.
Hugō
Ita compressī ut ferē sit āridum; quid erit tandem?
Brasius
Ātrāmentum bonum, aut certē mediocre.
Hugō
Bona est mediocritātis rēgula, ut ex praeceptōre didicimus. Sed nunquid ex duābus mālīs rēbus cōnficī porest aliquid bonī?
Brasius
Ubī miscuerō, et tibi rūrsus īnfuderō, vidēbis experīmentum.
Hugō
Ārdeō istud videndī dēsīdederiō.
Brasius
Porrige nunc ātrāmentum tuum.
Hugō
Ecce! īnfunde. Ohē, iam satis est: quae isthaec est profūsiō? Plūs mihi dedistī quam tibi retinuerīs.
Brasius
Commiscē iterum, etiam atque etiam.
Hugō
Nunquam posset coquus sua iūra et condīmenta melius cōnfundere.
Brasius
Iam tandem facitō perīculum.
Hugō
Dīc mihi aliquam Sententiam, ut interim discam aliquid.
Brasius
‘Experientia’ (ut vulgō dīcitur) ‘est rērum Magistra.’ Habēs?
Hugō
Dictō citius.
Brasius
Vidēlicet iamprīdem tenebrās.
Hugō
Quis illud ignōrāret, quod est adeō vulgāre?
Brasius
Nunc videāmus.
Hugō
Rēs appārēbit melius ubi scrīptūra bene dēsiccāta fuerit.
Brasius
Quid vīs expectāre? Iam siccāta est plūs satis.
Hugō
Ōh, vidē quam nigra sit.
Brasius
Dīxīne vērē?
Hugō
Aliquandō perīculum fēcerās scīlicet.
Brasius
Cōnstābit igitur experientiam esse rērum magistram.
Hugō
Quīnetiam hinc experīmur ex rērum commixtiōne bonum fierī temperāmentum.
Brasius
Iam incipis altius philosophārī; itaque discēdō.
Hugō
Ō longum Sermōnem dē nihilō!
Brasius
Nihil mē poenitet; aliōquīn inertī ōtiō torpuissēmus.