Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Alterum et Quinquagesimum
Persōnae:
Paulus, Tīmotheus, Solomōn iūdex
Paulus, Tīmotheus, Solomōn iūdex
Paulus
Optātus mihi ades, Tīmothee: quaerēbam quī mēcum certāre vellet; sed omnēs
ad lūsūs certāmen currunt: tū vērō quid ais?
Tīmotheus
Quid ego mālim, quam. tēcum dē nostrīs studiīs pācificē contendere?
Paulus
Sed quod petis certandī argūmentum? An dē repetendīs Cicerōnis Epistolīs?
Tīmotheus
Mālō dē Catōne.
Paulus
Quamobrem?
Tīmotheus
Quia restant mihi ēdiscendae aliquot praelēctiōnēs dē Cicerōne. Scīs enim
mē aegrōtāsse ferē duās hebdomadās.
Paulus
Meminī. Vīs igitur dīcāmus secundum librum Mōrālium Distichōrum?
Tīmotheus
Est longus nimis in hanc hōram.
Paulus
Quid ita?
Tīmotheus
Quia nōbīs aliquandiū lūdendum est, ut corpus exerceāmus ad valētūdinem
cōnservandam.
Paulus
Dīcāmus ergō librum tertium, quī est brevissimus.
Tīmotheus
Sed iūdicem volō.
Paulus
Praestō est Solomōn, quī mē ob eam rem sequitur
Tīmotheus
Vīs igitur, Solomōn, audīre nōs?
Solomōn iūdex
Quid dictūrī estis?
Paulus
Tertium librum Distichōrum Mōrālium.
Solomōn iūdex
Nonne alternīs dicētis?
Tīmotheus
Scīlicet suum uterque Distichum.
Solomōn iūdex
At, puerī, (nē errētis) nōlō vōs audīre tanquam iūdex.
Paulus
Cūr nōn?
Solomōn iūdex
Nē forte meā sententiā alteruter amīcōrum offendātur.
Tīmotheus
In quō igitur nōbīs eris adiūtor?
Solomōn iūdex
Notābō in chartulā dīligenter utriusque lāpsus; deinde referētis ad
praeceptōrem.
Tīmotheus
Quid tum fīet?
Solomōn iūdex
Ille, utrī vidēbitur, et victōriam et praemium adiūdicābit.
Paulus
Eris igitur nōbīs tantum testis?
Solomōn iūdex
Sīc intelligō.
Tīmotheus
Optima sānē vidētur mihi ratiō.
Paulus
Mihi quoque valdē probātur.
Solomōn iūdex
Sed ūnum restat.
Tīmotheus
Quid est?
Solomōn iūdex
Vultisne praeter lāpsūs manifēstōs haesitātiōnēs etiam notārī?
Tīmotheus
Sīc volunt praeceptōris lēgēs super hāc rē.
Solomōn iūdex
Date mihi librum in manum, ut certius observāre possim.
Paulus
Tēne meum.
Tīmotheus
Incipiamne?
Paulus
Aequum est, quia tū ā mē prōvocātus es.
Tīmotheus
Audī, (quaesō) Solomōn, sed dīligenter.
Solomōn iūdex
Tū vērō cavē dicās negligenter.
Tīmotheus
Hoc quīcunque cupis carmen cognōscere, Lēctor,
Haec praecepta ferēs, quae sunt grātissima vītae.
Haec praecepta ferēs, quae sunt grātissima vītae.
Paulus
Īnstrue praeceptīs animum, nec discere cessēs:
Nam sine doctrīnā vīta est quasi mortis imāgō.
Nam sine doctrīnā vīta est quasi mortis imāgō.
Tīmotheus
Commoda multa ferēs: sīn autem sprēveris illud,
Nōn mē scrīptōrem, sed tē neglēxeris ipse.
Nōn mē scrīptōrem, sed tē neglēxeris ipse.
Paulus
Cum rēctē vīvās, nē cūrēs verba malōrum:
Arbitriī nostrī, etc.
Arbitriī nostrī, etc.
Sīc pergunt ad fīnem usque librī tertiī.