Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Vicesimum Duodetricesimum

Persōnae:
Pīcus, Micuardus
Pīcus
Quandō rediistī domō?
Micuardus
Tantum redeō.
Pīcus
Ubī est frāter tuus?
Micuardus
Mānsit domī.
Pīcus
Cūr mānsit?
Micuardus
Ut prandēret cum patre.
Pīcus
Tū vērō cūr etiam nōn mānsistī?
Micuardus
Iam pranderam cum patre.
Pīcus
Quis vōbīs ministrābat?
Micuardus
Ancilla.
Pīcus
Quid māter? ubi erat?
Micuardus
Etiam domī, sed occupāta.
Pīcus
Quā in rē?
Micuardus
In recipiendō trīticō, quod nōbīs advectum fuerat.
Pīcus
Quandō redībis domum?
Micuardus
Cum accersar ā patre.
Pīcus
Quō diē istud erit?
Micuardus
Fortasse hinc ad quātuor diēs.
Pīcus
Cūr vōs tam saepe commeātis?
Micuardus
Sīc volunt parentēs.
Pīcus
Quid agitis domī?
Micuardus
Quod iubēmur ā parentibus.
Pīcus
Sed interim perit vōbīs studiōrum tempus.
Micuardus
Nōn omnīnō perit.
Pīcus
Quid igitur?
Micuardus
Quotiēs pater nōn est necessāriō occupātus, omnibus hōrīs exercet nōs, māne, ante et post prandium, ante coenam, ā coenā satis diū, postrēmō etiam antequam cubitum eāmus.
Pīcus
Quibus rēbus vōs exercet?
Micuardus
Exigit ā nōbīs ea potissimum quae tōtā hebdomade in scholā didicimus; themata nostra īnspicit, ac dē iīs nōs interrogat; saepe dat nōbīs aliquid modo Latīnē, modo Anglicē dēscrībendum; interdum etiam nōbīs prōpōnit brevem sententiam vernāculō sermōne, quam Latīnē vertāmus; interdum contrā iubet aliquid Latīnum Anglicē reddere; postrēmō, ante cibum et post, semper ex Bibliīs Anglicīs aliquid legimus, idque tōtā praesente familiā.
Pīcus
Nihilne dē Catēchismō interrogat?
Micuardus
Id facit omnī diē Dominicō, nisi forte domō absit.
Pīcus
Mīra nārrās, sī modo vēra.
Micuardus
Īmō, sunt longē plūra quam tibi nārrāvī: sum enim oblītus mōrum cīvīlitātem, dē quā etiam admonēre nōs solet in mēnsā.
Pīcus
Cūr pater vester tantum sūmit labōrem in vōbīs docendīs?
Micuardus
Ut sīc intelligat num in scholā operam lūdāmus, et tempore abūtāmur.
Pīcus
Mīra hominis dīligentia, atque adeō prūdentia! Ō quam dēvīnctī estis Patrī coelestī quī tālem patrem in terrā dēdit vōbīs!
Micuardus
Faxit ille, ut hoc et caetera eius beneficia nunquam oblīvīscāmur.
Pīcus
Bonum et pium est istud optātum; cūrā ut habeās nōn modo in ōre, sed in animō etiam magis.
Micuardus
Quod mē tam fidēliter monēs, habeō tibi grātiam.
Pīcus
Bene monendī officium dēbēmus omnibus, sed maximē frātribus.
Micuardus
Frātribusne igitur sōlīs?
Pīcus
Eōs potissimum frātrēs hīc dīcō, quī ex fide in Chrīstum nōbīs coniūnctī sunt.
Micuardus
Rēctē iūdicās: sed vīsō num frāter domō tandem reverterit; nam ad cessandum prōmptus est plūs satis.