Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Septuagesimum

Persōnae:
Robineriānus, Bobussardus
Robineriānus
Valdē mīror cūr hodiē māne nōn adfuerīs.
Bobussardus
Quid mīrāris tantopere? nihil hīc est nōvī; multī absunt quotīdiē, īmō ferē hōrīs singulīs.
Robineriānus
Atquī victōria tibi erat in manibus.
Bobussardus
Quid ego cūrō? Eiusmodī victōria (ut bene dīcēbat quīdam) nihil aliud est quam brevis glōria.
Robineriānus
Sed interim modestī adolēscentēs hinc ad studia magis incenduntur; nec tamen inānī glōriā tumēscunt, sed ad honōrem Deī referunt quicquid inde laudīs accesserit.
Bobussardus
Istud certē rārō contingit: plūrēs enim sunt, quī victōriīs abūtantur ad prīvātam glōriam, quam quī Dīvīnī honōris ratiōnem habeant.
Robineriānus
Vērisimile dīcis.
Bobussardus
Īmō vērissimum.
Robineriānus
Sed velim mihi dīcās, cūr abfuerīs.
Bobussardus
Scrīpsī ad patrem līterās.
Robineriānus
Cuius nōmine?
Bobussardus
Matrīs.
Robineriānus
Dictāvitne tibi ipsa?
Bobussardus
Quid scrīpsissem, nisi dictāsset?
Robineriānus
Quid continēbant līterae?
Bobussardus
Longum esset tibi nārrāre.
Robineriānus
Saltem dīc eārum argūmentum.
Bobussardus
Varium erat et multiplex; et quid tua, quaesō, scīre rēfert?
Robineriānus
Nihil.
Bobussardus
Cūr ergō tam avidē quaeris?
Robineriānus
Animī causā, ut ferē cūriōsī sumus novī aliquid audiendī.
Bobussardus
Nihil aliud quam garrīs; omitte mē.
Robineriānus
Auscultā paucīs.
Bobussardus
Age, auscultō; loquere quid velis.
Robineriānus
Scīre cupiō ubi sit pater tuus
Bobussardus
Quasi vērō nesciās.
Robineriānus
Unde scīrem?
Bobussardus
Cum tibi sit nōtissimus, et cum sīmus vīcīnī, nōn putāssem tē ignōrāre.
Robineriānus
Dīc tandem quaesō.
Bobussardus
Est Londīnī.
Robineriānus
Quandō est prōfectus?
Bobussardus
Abhinc diēs quātuor.
Robineriānus
Quid illīc agit?
Bobussardus
Negōtiātur.
Robineriānus
Quandō reditūrus est?
Bobussardus
Fīnītō mercātū.
Robineriānus
Ad quod tempus fīniētur?
Bobussardus
Rogā mercātōrēs; nōn est meum cūrāre tālia.
Robineriānus
Quid igitur cūrās?
Bobussardus
Ut Deum timeam, parentibus obēdiam, bonās artēs cum pietāte discam.
Robineriānus
Nae tū magnificē loqueris; sed dīc mihi sēriō, potesne rēs tantās efficere?
Bobussardus
Egone istud mihi assūmō? Quīn potius fateor, nē incipere quidem penes mē esse.
Robineriānus
Quid ergō dē tē fīet?
Bobussardus
Deus ipse spīritū suō in mē operābitur.
Robineriānus
Optimē sentīs. nihil ex tē praetereā requīrēbam.
Bobussardus
Est Deō grātia, cui acceptum referō quicquid inest in mē bonī.
Robineriānus
Istud rēctē, et laudō equidem, nē tibi videar nihil aliud quam garrīre.
Bobussardus
Cum illud dīcerem, iocābar sānē.
Robineriānus
Ego sīc accēpī; sed tū (ut coepistī) perge discere et sapere.
Bobussardus
Quī mihi dedit fidem, īdem (ut spērō) persevērantiam dabit.
Robineriānus
Bene spērās; et ego idem spērō tēcum: itaque pergāmus vīvere inter nōs coniūnctissimē, ut adhūc fēcimus.
Bobussardus
Per mē quidem nōn stābit, nisi ope Dīvīnā prōrsus erō dēstitūtus.
Robineriānus
Āvertat ipse Deus! sed audīn’ tū hōrologium?
Bobussardus
Ut in ipsō tempore sermōnem fīnīvimus.
**Duo quae sequēbantur colloquia dē cōnsiliō auctōris sunt trānslāta ad fīnem huius secundī Librī.