Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Vicesimum Tertium
Persōnae:
Pastorculus, Poesātus
Pastorculus, Poesātus
Pastorculus
Tityte quī patulae residēs sub tegmine mōrī:
Tunc hīc sōlus eris, tam laetus tamque supīnus?
Tunc hīc sōlus eris, tam laetus tamque supīnus?
Poesātus
Ō Melibōe, Deus nōbīs haec ōtia fēcit;
Ille Deus magnus, quī nostrum fēcit in ūsum
Omnia, dāns prō** iam cūnctīs animālibus ēscam:
Quī mare, quī terrās, et quod tegit omnia coelum
Condidit, ille opifex rērum, quī summus habētur.
Ille Deus magnus, quī nostrum fēcit in ūsum
Omnia, dāns prō** iam cūnctīs animālibus ēscam:
Quī mare, quī terrās, et quod tegit omnia coelum
Condidit, ille opifex rērum, quī summus habētur.
Pastorculus
Carmina mitte loquī, nunc mē līquēre Gamoenae:
Est mihi mēns alibī, cupiō certāre merenda:
Est mihi mēns alibī, cupiō certāre merenda:
Poesātus
Sed tamen hāc mēcum poteris residēre sub umbrā:
Namque hic (ut cernis) locus est satis amplus utrīque.
Namque hic (ut cernis) locus est satis amplus utrīque.
Pastorculus
Mittāmus ergō versiculōs, et merendās nostrās cōnferāmus.
Poesātus
Per mē nōn stābit; scrūtēmur pērās; age, explicā tuam.
Pastorculus
Expectā parumper; dīc mihi prius quid habēs in merendam?
Poesātus
Pānem.
Pastorculus
Quasi vērō sine pāne merenda esse soleat.
Poesātus
Nē pānem quidem pauperēs semper habent.
Pastorculus
In tempore admonēs, pōnendae erunt reliquiae nostrae in eōrum corbulam.
Poesātus
Quid sī reliquiārum nihil fuerit?
Pastorculus
Saltem restābit pānis, et hoc satis erit. Sed dīc tandem, nunquid habēs
obsōniī?
Poesātus
Etiam dubitās? Māter mea nunquam committeret, ut mē in Scholam mitteret
sine aliquō obsōniō.
Pastorculus
Dīc ergō quid est?
Poesātus
Dīvīnā.
Pastorculus
Nōn sum vātēs, nec velim hanc merendae hōram in nūgīs terere.
Poesātus
Saltem perīculum faciēs quam valeās coniectūrīs; quā dē rē iam aliquid in
Rhētoricīs audīvimus.
Pastorculus
Aut cāseus, aut carō est residua ex prandiō.
Poesātus
Neutrum.
Pastorculus
Dīc sōdēs, ut accingāmus nōs operī.
Poesātus
Nē tē diūtius torqueam, sunt pyra praecocia.
Pastorculus
Ain’ tū? Rēs nova; nōndum hōc annō vīderam.
Poesātus
Vidē nunc.
Pastorculus
Quam mātūra sunt!
Poesātus
Cūr nōn addis etiam, Quam bona!
Pastorculus
Sed nōndum gustāvī.
Poesātus
Satis acūtē mē reprehendis. Accipe, et gustā.
Pastorculus
Pāpae! quam mītia! quam bonī succī.
Poesātus
Nōnne meritō maximās grātiās agere dēbēmus Deō nostrō, tam benignō Patrī,
quī nōbīs indignīs tot bona, tamque varia largītur?
Pastorculus
Quī nōn facit, is profectō est ingrātissimus.
Poesātus
Agedum, vēscāmur bonīs eius cum gaudiō et grātiārum āctiōne.
Pastorculus
Iamdūdum ēsuriō.
Poesātus
Sed tū nūllum habēs opsōnium?
Pastorculus
Vidē frustum crassum vetustī cāseī.
Poesatus
Edāmus prīmum pira, cāseō claudēmus stomachum.
Pastorculus
Sed mātūrēmus, nē forte hōra nōs opprimat.
Poesātus
Neutrum cessāre videō; certē quod ad mē pertinet, nōn queō comēsse citius.
Pastorculus
Nē tamen ita dēvorēs, porcōrum mōre. Ecquid pudet?
Poesātus
Quia dīcēbās esse festīnandum.
Pastorculus
‘Mātūrēmus’ dīxeram, nōn autem ‘festīnēmus’.
Poesātus
Ego nōn adeō scrūpulōsē inter haec verba discrīmen faciō.
Pastorculus
Vult tamen praeceptor, ut propriē loquāmur, quantum per ingeniī captum
licēbit. Nam bene loquendō bene etiam scrībere condiscimus.
Poesātus
Contrā dīligenter scrībendō cōnsuēscimus etiam rēctē loquī.
Pastorculus
Haec duo inter sē coniūncta sunt. Sed, heus! ōtiōsē (inquam) edāmus; satis
habēmus temporis.
Poesātus
Nonne tōta haec hōra ad merendam lībera est?
Pastorculus
Hodiē quidem lībera; sed tamen dēsināmus, nē pānis dēficiat nōs, et nihil
reliquī fīat pauperibus.
Poesatus
Eāmus ergō ad puteum, ut aliquantum pōtēmus.
Pastorculus
Hem! verbōrum proprietāte semper abūteris; istud bibere est, nōn pōtāre.
Poesātus
Quod mihi nōn parcās, habeō sānē grātiam. Ex prāvā īnstitūtiōne prīmā haec
vitia contrāxī.
Pastorculus
Vērissimē igitur Quīntiliānus dīxit, ‘Haec ipsa magis pertināciter
haerent, quae dēteriōra sunt’; meministīn’?
Poesātus
Meminī; sed interim iuvā mē, ut hauriāmus aquam ē puteō.
Pastorculus
Ēnitēre validius, nimium mē labōrāre sinis.
Poesātus
Tantō bibēs iūcundius.
Pastorculus
Bibitum satis est; recipiāmus nōs in aulam, nē precātiōnī dēsīmus, et
āctiōnī grātiārum.
Poesātus
Tū praecēde, dum ūrīnam illūc eō redditum.