Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Vicesimum Sextum

Persōnae:
Flōrentius, Basilius
Flōrentius
Quid est, quod ita tē trīstem videō?
Basilius
Mē miserum! vix sum compos animī, ita sum timōre perculsus.
Flōrentius
Quid (inquam) istud est?
Basilius
Praeceptor nōs dēprehendit.
Flōrentius
Quā in rē? fūrtōne?
Basilius
Āh! minimē gentium.
Flōrentius
In quō igitur?
Basilius
In sēcrētā compōtātiōne.
Flōrentius
Indignum facinus!
Basilius
Heu mē miserum! mē miserum! quid agam?
Flōrentius
Āh! nē tē afflīctēs tantopere. Quī aderant tēcum?
Basilius
Flāviānus et Forēnsis. Ō perditōs, quī mē hūc impulērunt!
Flōrentius
Ubī id factum fuit?
Basilius
In cubiculō Flāviānī, quī utinam hodiē ē lectō nōn surrēxisset.
Flōrentius
Quōmodo tandem dēprehēnsī estis? Nōn erat observātum cubiculum?
Basilius
Īmō erat, sed (ut scīs) praeceptor clāvēs habet omnium conclāvium? praetereā, putābāmus illum in conventum hodiernum frātrum accessisse; aliōquī pessulum obdidissēmus ōstiō.
Flōrentius
Utcunque rēs habet, Deō volente accidit.
Basilius
Sīc omnīnō sum persuāsus; sed ferē ita solēmus nostra omnia, sīve bona, sīve mala, vel prūdentiae nostrae attribuēre, vel imprūdentiae.
Flōrentius
Quā occāsiōne compōtātiōnem istam accēperātis?
Basilius
Illī duo (quod satis nōstī) nōn sunt convictōrēs.
Flōrentius
Quid tum?
Basilius
Domō allātae fuērunt eīs ad vīctum, nesciō quae cūpēdiae; quae utinam in viā periissent.
Flōrentius
Sed nōluit Deus: perge.
Basilius
Et quia illōs interdum per ōtium doceō, heri post coenam, ad istās epulās mē invītārunt in hodiernum ientāculum.
Flōrentius
Tibi īnfaustum ientāculum; sed quid? eratne vīnum?
Basilius
Īmō plūs satis erat vīnī. Habent enim vīnī dōliola in cellā praeceptōris.
Flōrentius
Quid praeceptor ubi vōs sīc epulantēs vīdit? annōn excanduit gravissimē?
Basilius
Nihil prōrsus commōtus est; sed subrīdēns, Volō (inquit) esse dē istō symposiō, sī placet.
Flōrentius
Ō molestum convīvam! Quid vōs?
Basilius
Attonitī omnēs obmūtēscimus, Nam, eō dictō, statim sē prōripuit.
Flōrentius
Omnia signa videō hīc esse pessima.
Basilius
Quis ita nōn iūdicet?
Flōrentius
Oportet praeceptōrem aliunde rem olfēcisse.
Basilius
Suspectus est mihi quīdam, quī nōs indicāverat.
Flōrentius
Quem suspicāris?
Basilius
Dīcam tibi post reī exitum.
Flōrentius
Quod inveniētis huic malō remedium?
Basilius
Nesciō; valdē stupēmus omnēs, tametsī duo illī convīvātōrēs meī nihil videntur esse solicītī; habent enim in prōmptū causam.
Flōrentius
Quid tandem causārī queunt?
Basilius
‘Īverāmus ientātum, inquient? quia māne, cum caeterī ientārent, erāmus cum parentibus, quī heri nōbīs attulerant alimenta’.
Flōrentius
Istud quidem est aliquid; sed nōn tamen sīc poenās ēvādent.
Basilius
Cūr nōn?
Flōrentius
Quia id fierī dēbuit in trīclīniō palam, nōn autem clanculum in cubiculō. Illud etiam causam gravābit, quod tē (cum sīs convictor) quasi ad crāpulandum addūxerint, quod quidem ipsī praeceptōrī est maximē odiōsum: tua tamen causa est longē pessima.
Basilius
Cēdō igitur quid faciam, mī Flōrentī.
Flōrentius
Age, cōnferāmus cōnsilia, quibus (sī fierī potest) absolvāris.
Basilius
Nihil est quod ā mē expectēs in eō genere, (neque enim cōnsiliī locum habeō, neque ūllam remediī, cōpiam:) sed tū, (obsecrō) explicāverīs ingeniī tuī ad mē citō iuvandum. Animus pendet mihi: īnstat poena, satis vidēs, ea (nisi quid impediat) post coenam exigētur.
Flōrentius
Id nēquāquam fīet. Cum enim crīmen pūblicum nōn sit, nōn erit poena pūblica.
Basilius
Sīve pūblicē sīve prīvātim id futūrum est, nōn differētur.
Flōrentius
Rēctē iūdicās.
Basilius
Id causae est, quamobrem nunc ad opem tuam cōnfūgerim: quod sī mē dēseris, āctum est: dabō poenās gravissimās.
Flōrentius
Ad Deum potius cōnfugiendum fuit sine quō nūllum valet cōnsilium, ā quō item salūs omnis et petenda et spēranda est.
Basilius
Rēs est manifēsta satis, et ego priusquam tē adīrem, nōn praetermīsī precandī officium; sed tamen vult ille Pater clēmentissimus, ut iīs ūtāmur auxiliīs, quae nōbīs offert ipse, et quasi in manum dat. Quārē tē ōrō, per nostram arctissimam necessitūdinem, cōnsiliō tuō nunc mihi succurrās. Hic nōn est cessandī aut tardandī locus; hūc igitur vīrēs tuās intende; hanc causam suscipe, obsecrō.
Flōrentius
Quandōquidem sīc īnstās, ut vim adferre quōdammodo videāris, dīcam ex animō et vērē quod sentiō. Nostīn’ praeceptōris ingenium?
Basilius
Novī (opīnor) ex parte aliquā.
Flōrentius
Ergō memoriā tenēs, nihil esse illō clēmentius; iīs quidem quōs videt submissōs esse, culpam ingenuē cōnfitērī; superbīs autem et contumācibus vix aliquid potest ignōscere.
Basilius
Egomet ista nōn semel observāvī.
Flōrentius
Scīn’ igitur quid faciās?
Basilius
Dīc mihi, quaesō.
Flōrentius
Dum tua rēs adhūc integra est, tibi suādeō, ut hominem sōlus adeās in mūsaeum, et ōrātiōnem habeās in hanc sententiam: Ēn ego, praceptor hūmānissime, graviter peccāvī, fateor; sed (ut scīs) prīma est noxa, quam admīserim. Nunquam enim anteā quicquam admīseram, quod flagrīs dignum vidērētur. Quamobrem clēmentissimē praeceptor, hanc prīmam culpam (sī tibi placet) prīstinae integritātī meae condōnābis, quod sī unquam posthāc recīderō, causam nōn dīcō, quīn plectar sevērissimē. Hāc aut similī ōrātiōne illum (ut spērō) exōrābis.
Basilius
Ō cōnsilium prūdēns et opportūnum!
Flōrentius
Ūtere, sī tibi vidētur. Tāle certē est, quāle mihi darī vellem in eiusmodī malō.
Basilius
Sed ūnum restat, dē quō sum sōlicitus.
Flōrentius
Eho! quid restat?
Basilius
Nōn poterō tam breviter et commodē dīcere in cōnspectū praeceptōris quam tū nunc dīxistī.
Flōrentius
Nōn dēbēs adeō dē verbīs meīs esse sōlicitus, modo teneās sententiam.
Basilius
Propemodum teneō.
Flōrentius
Bene habet, scrībe nunc crassō modō ut poteris; deinde cōnferēmus ūnā: posteā ēdiscēs ad verbum dīligenter.
Basilius
Hoc nihil est neque tūtius neque certius: sed quō tempore cēnsēs illum adīrī posse opportūnē?
Flōrentius
Cum prīmum vidēbis eum ā prandiō sē recipere in bibliothēcam: aut sī forte (ut solet) ambulātum in hortō sōlus īverit, tunc illum statim sequere.
Basilius
Quō tum ūtar exōrdiō?
Flōrentius
Nōn opus est aliō quam quō apud illum utī solēmus omnēs.
Basilius
Quid est illud?
Flōrentius
Praeceptor, licetne pauca?
Basilius
Bene vertat Deus omne cōnsilium tuum. Nunc eō scrīptum quod dīxistī, deinde tē revīsam.
Flōrentius
Mātūrā; nam īnstat hōra prandiī.