Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Vicesimum Septimum

Persōnae:
Ambrosius, Grātiānus
Ambrosius
Subtrīstis mihi vidēris, Grātiāne; quid reī est?
Grātiānus
Diēs noctēsque dē patre absente cōgitō, et ob eam rem interim moerōre cōnficior.
Ambrosius
Quamdiū abfuit?
Grātiānus
Quātuor abhinc mēnsēs.
Ambrosius
Nihil ad vōs intereā scrīpsit?
Grātiānus
Ex quod discessit, nē verbum quidem audīvimus.
Ambrosius
Fierī potest, ut scrīpserit, sed aut līterae intercīdērunt, aut fuērunt interceptae.
Grātiānus
Quod dīcis vērisimile est. Nam anteā, ubicunque esset, solēbat nōbīs scrībere.
Ambrosius
Nōnne hāc aestāte īverat Lutetiam?
Grātiānus
Ēō certē cōnsiliō tunc sēsē in viam dederat.
Ambrosius
Cōnfīdō salvum esse.
Grātiānus
Ego quoque nōn diffīdō; sed nōn ideō meus allevātur dolor.
Ambrosius
Quid ait māter?
Grātiānus
Ferē semper lāmentātur; inde fit, ut mihi duplicētur aegritūdō.
Ambrosius
Sed tamen nōn usque adeō tē mācerāre dēbēs; potius enim dē illō bene spērāre oportet, quam tē sīc mācerāre. Quid enim sunt quātuor mēnsēs? Quotula est pars eōrum, quī tot annōs domō absunt, interim iactātī ‘Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum’?
Grātiānus
Sed quid mē cōnsōlantur aliōrum cāsūs in perīcula?
Ambrosius
Vidē tamen, nē sīs nimium dēlicātus, quī patris dēsīderium tantillō tempore ferre nōn queās.
Grātiānus
Ferrem equidem aequō animō; modo illī bene esse saltem intelligerem.
Ambrosius
Cui potest esse male, quī in Deō spem omnem collocāvit? ‘Sīve enim vīvimus, sīve morimur, Deī semper sumus’; ut dīvus Paulus ait.
Grātiānus
Nihil dubitō istud esse vērissimum; sed ea est carnis huius īnfirmitās.
Ambrosius
Quid faceret igitur, quī in Chrīstō spem nūllam habet?
Grātiānus
Nesciō.
Ambrosius
Sed cave tamen, nē istā tuā impatientiā Deus ipse offendātur.
Grātiānus
Dēlictum meum subinde agnōscō, et supplex implōrō veniam.
Ambrosius
Facis, ut dēbēs, Sed audī quaesō quid mihi nunc in mentem vēnerit.
Grātiānus
Quid istud est?
Ambrosius
Quid sī pater tuus nāvigāverit in Britanniam, negōtiandī causā? Illīc enim nunc est lībertās maxima.
Grātiānus
Quam lībertātem dīcis?
Ambrosius
Ēvangelium, quod illīc audītur līberrimē.
Grātiānus
Ain’ tū Ēvangelium nunc esse in Britanniā?
Ambrosius
Certa rēs est.
Grātiānus
Atque Īdōlolatrīam prōflīgātam?
Ambrosius
Omnīnō.
Grātiānus
Ō audītū iūcunda ēvangelia!
Ambrosius
Īmō iūcundissima.
Grātiānus
Sed unde scīs ista?
Ambrosius
Unde sciam, rogās? Mīror ego tē adhūc ignōrāsse quod in ōre est omnī populō.
Grātiānus
Mīrārī dēsinēs, sī sciās ubi nōs habitēmus.
Ambrosius
Ubī quaesō?
Grātiānus
In angulō tōtīus urbis remōtissimō.
Ambrosius
Atquī putābam vōbīs esse domicilium in vīcō ad Molardum.
Grātiānus
Iam ante migrāverāmus quam peregrē pater esset profectus.
Ambrosius
Quod igitur ignōrābās, nunc habētō certissimum, utque magis crēdās, hoc audī praetereā; Maior pars Britannōrum, quī ob Ēvangelium in hanc urbem, tanquam ad asȳlum, sēsē recēperant, in patriam remigrābant iam ante diēs quīndecim.
Grātiānus
Ō mī Ambrosī, quantum mē istō nūntiō dē Britannicīs rēbus hodiē recreāstī! quālem adhibuistī meō dolōrī medicīnam?
Ambrosius
Sīc solet Deus noster suīs adesse in extrēmīs angustiīs.
Grātiānus
Mīrum, nī pater est in Britanniā. Iamprīdem enim saepius querēbātur, quod nōn esset tūtus illūc accessus ad mercātūrās obeundās.
Ambrosius
Quīnetiam Britannus quīdam homō, neque levis, neque nūgātor, nārrābat hīs diēbus patrī meō, sē līterās certās illinc accēpisse, in quibus hoc erat inter caetera, omnēs undique ob Chrīstī nōmen profugōs in ipsā Britanniā excipī hūmānissimē, tractārīque benignissimē.
Grātiānus
Quid est igitur, quod amplius dubitēmus?
Ambrosius
Nūlla (ut audīs) restat eā dē rē dubitātiō.
Grātiānus
Tantum superest, ut imprīmīs Deī Optimī Maximī bonitātem extollāmus, quantā possīmus laude et grātiārum āctiōne, deinde sēdulō atque assiduē precēmur, ut sua beneficia nōn modo cōnfirmet, sed etiam indiēs magis ac magis augeat:
Ambrosius
Igitur mī Grātiāne, meminerīs patris salūtem ipsī Deō per Chrīstum saepissimē commendāre, idque vōtīs et Precibus ārdentissimīs.
Grātiānus
Utinam ille suō Spīritū sīc afficiat animum meum, ut ex īmō pectore eiusmodī precēs effundere valeam, quās ipse dignētur exaudīre!
Ambrosius
Vōtum sānctissimum, modo (quod quidem crēdō) ex animō prōfectum.
Grātiānus
Ō mīrābilem cōnsōlātōrem Deum nostrum! Ō quantum valet in adversīs rēbus vērī amīcī cōnsilium et cōnsōlātiō!
Ambrosius
Sed quō nunc is?
Grātiānus
Domum rēctā properō, ut haec mātrī quamprīmum nūntiem, atque eius animum omnī expleam gaudiō.
Ambrosius
Faxit Deus, ut illa sēriō exhilarētur.
Grātiānus
Ita precor.