Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Vicesimum Quintum

Persōnae:
Clavellus, Quercotānus
Clavellus
Nescīs quid mihi hīs diēbus in mentem vēnerit.
Quercotānus
Quid istud, quaesō?
Clavellus
Cōgitō in gymnasium mē recipere.
Quercotānus
Quid in gymnasium? Habitandī causā?
Clavellus
Nōn ut inquilīnus habitem; sed ut vōbīscum vīvam in mēnsā praeceptōris.
Quercotānus
Utinam istud ex animō ac vērē dīcerēs!
Clavellus
Ex nostrā mūtuā cōnsuētūdine atque amīcitiā dēbērēs satis intelligere, mē nihil apud tē neque simulāre, neque dissimulāre solitum.
Quercotānus
Plānē istud iamprīdem intelligō, sed, audītō ex tē istō verbō, mē rapuit affectus in eam exclāmātiōnem; ita prōrsus oblītus eram meī.
Clavellus
nōn aliter dictum tuum accipiō; sed ad rem. Pater quidem nōn cōgit mē, sed ex vultū et verbīs eius satis videō, id illī placēre maximē.
Quercotānus
Nempe hoc illud est, nōvit Pater tuus, vir prūdentissimus, ‘līberālia ingenia cōgī nōlle, dūcī facile’. Sed tamen nōn dubitō id fierī dīvīnī īnstīnctū nūminis; tū vērō quid iūdicās?
Clavellus
In eādem sum sententiā, praesertim cum ego quoque in eam partem sponte prōpendeam.
Quercotānus
Magnum argūmentum, istud esse ex Deō cōnsilium.
Clavellus
Id ego crēdiderim: nam quī ad eam rem cōguntur ā parentibus, ferē quaerunt subterfugia quibus dētrectent imperium.
Quercotānus
Ego (ut fatear ingenuē) aliquandō id in mē sum expertus, ante scīlicet quam ingressus essem. Quid enim cēnsēs? Audiēbam ex istīs Satanae mancipiīs tot maledicta, tum dē praeceptōre, tum dē disciplīnā; ut mihi vidērer carcerem aut pistrīnum ingredī vērius quam gymnasium. Quod sī tū quoque in aliquam eiusmodī pestem incīdissēs, nōn dubium est, quīn ille manibus pedibusque obnīxē cōnātus esse absterrēre tē ab istō tam sānctō prōpositō.
Clavellus
Nēminī adhūc palam fēceram.
Quercotānus
Quod mihi dīcis, nōn est palam facere.
Clavellus
Satis sciō, sed mihi istud excidit ex Terentiō. Nunc pergāmus ad reliqua.
Quercotānus
Quid restat, nisi ut Deum precēris, et pergās gnāviter in sententiā? Audiēs dē quotīdiānō vīctū in vestrā mēnsā, dē praeceptōris et hypodidascalī familiāritāte in audiendā praelēctiōnum repetītiōne, dē facilitāte praeceptōris in ipsō convictū, dē illō ā coenā placidō studiōrum certāmine, dē lībertāte colloquendī, per ōtium, dē honestīs, dē līberā inter nōs reprehēnsiōne.
Clavellus
Dē hīs (inquam) omnibus satīs multa nārrāstī mihi aliās, quae quidem valdē placent omnia; mihi tamen nihil vidētur ūtilius, quam illa perpetua Latīnē loquendī exercitātiō. Quis enim maior est studiōrum frūctus? Quid honestius? Quid iūcundum magis; praesertim ubi alīus alium sine odiō aut invidiā līberē reprehendit? Quid, quod vīctī in eārum rērum certāmine pudōre tantum pūniuntur, victōrēs etiam praemiō dōnantur? Omnēs dēnique vestrae excōgitātiōnēs, vel audītū ipsō mē dēlectant mīrificē.
Quercotānus
Quantō magis illud dīcerēs, sī vidērēs ista; sī, dum geruntur, interessēs?
Clavellus
Ego (Deō volente) intererō.
Quercotānus
Utinam propediem!
Clavellus
Ita spērō quidem; ūnus tamen restat mihi scrūpulus, quō mē facile (sī volēs) līberābis.
Quercotānus
Faciam bonā fide, sī poterō; sed interim vidē nē ‘nōdum in scirpō quaerās’, ut ante vīdimus in Terentiō. Age, quī tandem scrūpulus iste est?
Clavellus
Suspecta est mihi vestra disciplīna scholastica: nōn quod velim ob id incoeptō dēsistere; sed ut alacrius veniam, et iūcundius, ubi eā dē rē tē audierō.
Quercotānus
Nīsī tū is essēs, quī (ut ego nōvī) mē nec vānum nec mendācem exīstimās, equidem māllem dē hōc omnīnō tacēre, quam ea tibi referre quae sentiō.
Clavellus
Quid ita tandem?
Quercotānus
Quia difficile est ea vērisimilia facere, quanquam aliōquī vērissima, cum dē hīs vulgus hominum pessima quaeque dīcat et iūdicet.
Clavellus
Quōrsum istud, quaesō?
Quercotānus
Nam improbōrum mendāciīs adeō male audit nostra disciplīna inter istōs idiōtās, ut mīrum sit ūnum aliquem habitāre in scholā nostrā velle; tametsī (quod est opus Deī) quō peius audīmus, eō plūrēs ad nōs conveniunt.
Clavellus
Nihil opus est tam longā īnsinuātiōne: dīc mihi plānē omnia: nē timeās, nōn mē absterrēbis. ‘Omnia percēpī atque animō mēcum ante perēgī’.
Quercotānus
Adverte igitur animum, dīcam brevissimē quicquid alicuius esse mōmentī vidēbitur. Imprīmīs illud velim tibi persuādeās, Praeceptōrem esse nōbīs multō hūmāniōrem, quam in scholā palam appāret. Tam enim familiāriter versātur inter nōs, quam prūdēns pater solet inter līberōs. Cūr igitur (inquiēs) est palam tam sevērus? Respondeō, quia sine tālī sevēritāte (ut ex ipsō audīvī, cum aliquandō familiārī cuidam nārrāret) tanta turba scholastica, tamque variīs mōribus praedita, nec coercērī, nec in officiō continērī posset. Suō enim quisque mōre, suō quisque arbitrātū vellet vīvere.
Clavellus
Quīnetiam mīror ego mēcum saepissimē, tantam esse in tōtā scholā reverentiam, tantum silentium, tantam dēnique modestiam.
Quercotānus
Multō magis mīrārēre, sī unquam vīdissēs scholās pāgānicās.
Clavellus
Vīdī aliquandō, atque cōnsīderāvī dīligenter. Plūs est silentiī in gymnasiō nostrō sexcentāriō, quam quadrāgintā puerōrum, īmō trīgintā in istīs scholīs triviālibus. Sed perge, quaesō; vereor, ut sīs Ōrātor Asiānus. Iam enim incipit ōrātiō tua quasi longius aberrāre.
Quercotānus
Atquī etiam interpellās ipse.
Clavellus
Nihil extrā prōpositum dīxī; sed nunc prōsequere.
Quercotānus
Vīs in summā dīcam tibi? Disciplīna haec domestica, licet paucīs improbīs ōtiōsa videātur, bonīs tamen et studiōsīs propter ūtilitātem valdē placet. Nam, sī domī rēs esset dissolūta, quid nōbīs tūtum foret contrā lascīviōrum et petulantium īnsultūs? quae nōbīs quiēs? quae studiōrum tranquillitās? Itaque disciplīna ipsa vērīs studiōrum amātōribus est perfugium, et quasi prōpugnāculum nōn secus ac nautīs portus in **tempestāte. Dēnique quisquis est inter nōs pācificus, et ad rēctē semper agendum parātus, is est ā disciplīnā tūtissimus. Nec vērō id agit praeceptor, ut nōs plāgīs et verberibus trahat ad līterārum studia, sed nōs potius indūcere nītitur hīs maximē rēbus, honestā et līberālī tractātiōne, benevolentiā, hūmānitāte, facilitāte mōrum, beneficiīs, dēnique virtūtis et studiōrum amōre. Ex quō fit, ut maior pars nostrum sīc affectā sit, ut illī ex animō pārēre studeat, cum caveat offendere, cum tanquam parentem dīligat, observet, revereātur.
Clavellus
Aliōquī discipulōrum officiō nōn fungerēminī.
Quercotānus
At sunt quīdam verberōnēs, quī nec Deum timent, nec parentēs, nec verbera, quī et līterārum studia ōdērunt cānē peius et angue, ut verbīs ūtar Horātiī: tālibus inquam sevēra interdum adhībitur disciplīna; quia vidēlicet necessitās cōgit.
Clavellus
Sat habeō. Nunc enim videō quōrsum spectat vestrae disciplīnae sevēritās.
Quercotānus
Nīmīrum, ut mōrēs bonōs tueātur, malōs autem ut corrigat, aut expellat.
Clavellus
Ego disciplīnam istam sānē deōsculor, tantum abest ut reformīdem. Tē autem, mī Quercētane, amō equidem dē istā loquendī lībertāte, quā mihi stimulōs ācriōrēs addidistī.
Quercotanus
Ego vērō immortālēs grātiās agō Patrī coelestī, quī tibi mentem bonam dederit et sincērum iūdicium.
Clavellus
Valē igitur, et mē (sī Dominus permīserit) expectā in proximam hebdomadem. Iterum valē, et inceptum nostrum tuīs precibus Chrīstō commendā etiam atque etiam.
Quercotānus
Precor tibi noctem quiētam, et somnium placidum.