Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Vicesimum Quartum
Persōnae:
Leōnardus, Pelliō
Leōnardus, Pelliō
Leōnardus
Dēmīror tuam negligentiam.
Pelliō
Quā in rē tandem?
Leōnardus
Quod tē nōn cūrās dīligentius.
Pelliō
Ego vērō mē cūrō fortasse nimis. Satis edō, bibō, dormiō; quae est Deī
ergā mē benignitās; praetereā pectō capillum, lavō manūs, faciem, dentēs,
oculōs, et haec māne praecipuē; quīnetiam, cum tempus postulat, corpus
exerceō, relaxō animum, et lūdō cum caeterīs. Quid vīs amplius?
Leōnardus
Mittāmus ista; nōn ea sunt, quae in tē reprehendō.
Pelliō
Quid igitur?
Leōnardus
Circumspice vestīmenta tua, ā calce ad verticem nihil integrum inveniēs;
omnia sunt lacerāta et obsolēta. Ista profectō nēquāquam vestrum genus
decent; sī saltem cūrārēs vestītum tuum sarciendum, aut quōquō modo
īnstaurandum.
Pelliō
Loquēris tū quidem quae libet; quod sī parentēs habērēs tam procul
remōtōs, fortasse nōn essēs ēlegantior. Sī mihi pecūnia suppeteret, nōn
paterer mē usque adeō pannōsum esse.
Leōnardus
Nec ideō tamen carēs negligentiā. Cūr enim nōn petis alicunde mūtuō?
Pelliō
Unde peterem?
Leōnardus
Sī nōn alicunde, certē ā praeceptōre possēs.
Pelliō
Quid sī dare nōllet?
Leōnardus
Nēminī dēnegat ex discipulīs domesticīs, siquidem videt opus esse.
Pelliō
Id ego nōn ignōrō; sed sum verēcundior quam ut audeam ex eō petere.
Leōnardus
Āh! rūsticus est iste pudor.
Pelliō
Mālō tamen verēcundus esse, quam impudēns.
Leōnardus
Verēcundia (ut dīxit quīdam) est bonum in adolēscente signum; sed ubīque
adhibenda est mediocritās.
Pelliō
Ego eō sum ingeniō, ut semper vereor offendere quempiam.
Leōnardus
Ingenium laudō; sed est modus in rēbus. Nam ille offendendī metus habēre
locum dēbet in rēbus turpibus, aut certē indecoris; hīc vērō nihil tāle
videō. Est ūsitātum in hominum societāte, ut aliī aliōrum opera indigeant.
Quis igitur mihi vitiō dabit, sī quid ab amīcīs aut commodātō petam aut
mūtuō?
Pelliō
Nēmō reprehendet, nisi forte rēbus eiusmodī abūtī velīs.
Leōnardus
Tū vērō (quantum ego tē nōvī) abūtī nōllēs.
Pelliō
Apage istum absum!
Leōnardus
Quid ergō iam obstat, quō minus petās, praesertim ab homine facillimō,
tuīque (ut appāret) amantissimō?
Pelliō
Age, petam; sed per epistolium, quod ut reddās, tibi dabō.
Leōnardus
Reddam profectō libentissimē, tēque illī commendābō dīligenter.
Pelliō
Equidem nōn parvam tibi grātiam habeō, quod mē tantī fēcerīs, ut ad hanc
fīdūciam **hortārēre.
Leōnardus
Nunc restat, ut scrībās quod dīcis epistolium, reliqua mihi committās.
Pelliō
Bene vertat Deus quod coepimus.
Leōnardus
Nē dubitēs; rēs prōsperē succēdet.