Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Vicesimum

Persōnae:
Petīnus, Croteronus
Petīnus
Quō lūdī genere hodiē tē exercuistī?
Croteronus
Iūglandium.
Petīnus
Ecquid lucrī fēcistī?
Croteronus
Īmō, perdidī.
Petīnus
Fortūna igitur tibi adversa fuit.
Croteronus
Nesciō quā fortūnā; tantum sciō, meā culpā accidisse; sed ita volente Deō.
Petīnus
Cūr Deus id voluit?
Croteronus
Ut hinc discam ferre graviōra, eum acciderint.
Petīnus
Quasi vērō Deus lūsiōnēs puerōrum cūret.
Croteronus
Cūrat profectō; quīnetiam ‘nihil fit in rērum nātūrā sine Dīvīnā Prōvidentiā’.
Petīnus
Siccīne philosophāris; Quisnam tē ista docuit?
Croteronus
Nōn tūtē audīvistī totiēs ex cōnciōnātōre nostrō?
Petīnus
Fierī potest ut audierim; sed quid agās? flūxa est mihi Memoria.
Croteronus
Nīmīrum, quia illam nōn exercēs.
Petīnus
Quōmodo exercenda est?
Croteronus
Prīmum dīligentī attentiōne, hoc est, dīligenter advertendō ea quae audīvimus, aut legimus; deinde eadem saepe repetendō; dēnique docendō aliōs ea quae didicimus.
Petīnus
Ista nōbīs saepius inculcantur ā praeceptōre; sed (mē miserum!) quam supīna est haec mea negligentia!
Croteronus
Sīc sumus omnēs, nisi Spīritus ille Deī nōs excitet.
Petīnus
Quid igitur faciam?
Croteronus
Expergīscere, mī Petrīne, tōtō animō tōtīsque vīribus ad Deum adspīrā, illum assiduē et prō affectū precāre, vigilāns estō, prāvōs fugitō, versāre cum bonīs, tum mōribus facillimīs effice ut eōs tibi familiārēs reddās.
Petīnus
Quid tandem cōnsequar?
Croteronus
Rogās? Sī tē istīs mōribus assuēfēceris, Dominus Deus suā clēmentiā tuī miserēbitur, brevīque animum tuum immūtātum sentiēs.
Petīnus
Ō quam opportūnus hic mihi congressus fuit! Obsecrō tē, mī Croterone, ut saepius colloquāmur.
Croteronus
Per mē nōn stābit, quotiēs utrīque licēbit per ōtium.
Petīnus
Grātiās agō maximās.
Croteronus
Nōn est quod agās, recipiāmus nōs in audītōrium.