Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Unum et Vicesimum

Persōnae:
Aegīdius, Massuērius
Aegīdius
Cūr hīc dispergēbās pīsa?
Massuērius
Quandō?
Aegīdius
Post prandium.
Massuērius
Id faciēbam animī causā.
Aegīdius
Sed pīsa illa unde habuerās?
Massuērius
Accēperam ē conchulā, ubi reposita erant ut crāstinō diē coquerentur.
Aegīdius
Dēbuistīne animī causā malum facere?
Massuērius
Nōn putābam id esse malum.
Aegīdius
An nōn est malum conculcāre pānem pedibus?
Massuērius
Istud ego nōllem facere.
Aegīdius
Cūr nōllēs?
Massuērius
Quia ‘pānis est nōbīs maximē necessārius’.
Aegīdius
Et pīsa ipsa, et caetera quae eduntur, Deus in ūsum nostrum creāvit.
Massuērius
Nōn ignōrō illud, quīnetiam pīsīs libenter vēscor, sī bene cocta et condita sunt.
Aegīdius
Praetereā, vellēsne abūtī rēbus tuīs?
Massuērius
Minimē.
Aegīdius
Tantō minus aliēnīs dēbēs.
Massuērius
Istud satis intelligō.
Aegīdius
Ergō nōn rēctē fēcistī.
Massuērius
Nōn rēctē, fateor: nōn tamen animō malō.
Aegīdius
Cūr igitur fēcistī?
Massuērius
Mea ineptia mē ad illud incitāvit.
Aegīdius
Quid inde meruistī?
Massuērius
Plāgās.
Aegīdius
Rēctē dīcis, sed (opīnor) nōn ex animō.
Massuērius
Īmō certē nē mē accūsēs ōrō.
Aegīdius
Quandōquidem **sonte fatēris, nōn accūsābō: sīc enim velle sē dīxit praeceptor saepissimē.
Massuērius
Quid ille dīxit?
Aegīdius
Ut dē rēbus eiusmodī leviōribus nēminem ad ipsum dēferāmus, quī modo culpam libēns agnōverit.
Massuērius
Istud ergō beneficium tibi dēbeō, mī Aegīdī.
Aegīdius
Nihil velim mihi dēbeās hōc nōmine; sed mēcum praecāre Deum, ut ā malō nōs libēret.
Massuērius
Quotīdiē in scholā quater aut quīnquiēs palam precāmur.
Aegīdius
quid tum?
Massuērius
Praetereā prīvātim, quotiēs cibus sūmitur, quotiēs cubitum ītur, quotiēs cubitū surgitur. Nōnne satis haec sunt?
Aegīdius
Praeter illa, saepe monet praeceptor, ut interdum prō sē quisque precandī causā sēcēdat aliquō in sēcrētum locum; memenistin’?
Massuērius
Meminī probē; sed (ut scīs) difficile vidētur esse, ut puerī sēcrētīs precibus assuēscant.
Aegīdius
Et tamen paulātim assuēscere optimum fuerit.
Massuērius
Prōgressū temporis Deus ipse noster ad eam rem nōs incitābit, atque assuēfaciet.
Aegīdius
Ita fore spērandum est: sī tamen in verbī eius tum lēctiōne, tum audītiōne sēdulō prōficiāmus.