Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Unum et Tricesimum
Persōnae:
Trapēzīta, Radimundus
Trapēzīta, Radimundus
Trapēzīta
Licetne malum mālō rependere?
Radimundus
Cūr istud quaeris?
Trapēzīta
Ut iīs respondēre possum, quī in hāc rē mihi contrādīcunt.
Radimundus
Breviter interrogāstī, respondēbō brevissimē; Nōn licet.
Trapēzīta
Cūr nōn?
Radimundus
Quia vetuit Chrīstus, et post eum Apostolī.
Trapēzīta
Quid igitur faciendum est?
Radimundus
Malum bonō compēnsandum.
Trapēzīta
An nōn satis est bonum bonō rependere?
Radimundus
Nōn satis Chrīstiānō quidem.
Trapēzīta
Quamobrem?
Radimundus
Nam chrīstiānum oportet Chrīstum praeceptōrem imitārī.
Trapēzīta
Quid fēcit Chrīstus in eō genere.
Radimundus
Sānāvit eum, quī ipsī colaphum impēgerat; peccātus est prō iīs, quī ipsum
in Crucem sustulerant; alia item multō fēcit eiusmodī.
Trapēzīta
Nihilne igitur facit, quī grātiam prō grātiā rependit?
Radimundus
Tantum facit, quantum faciunt Ethnicī.
Trapēzīta
Quid illī faciunt?
Radimundus
“Amīcōs dīligunt, et referunt grātiam illī, ā quibus accēpērunt.”
Trapēzīta
Nihilne amplius?
Radimundus
Nihil; nam quid amplius expectēs ab iīs quī vērum Deum nōn nōvērunt?
Trapēzīta
Quid faciunt inimīcīs?
Radimundus
Quibuscunque modīs possunt eōs persequuntur.
Trapēzīta
Estne Chrīstiānō peccātum?
Radimundus
Sī nōn licet (ut iam tibi probāvī) conclūde id peccātum esse.
Trapēzīta
Atquī (ut vulgō dīcitur) vim vī repellere licet. Quam sententiam novus
quīdam Poēta etiam lātius interpretātus est hīs verbīs.
Pellere vim vī iūra sinunt, et vulnere vulnus.
Quid ad hoc respondēs?
Radimundus
Istud quidem permittunt Ethnicōrum lēgēs; sed lēx dīvīna longē aliter
loquitur.
Trapēzīta
Quid est dīvīna lēx?
Radimundus
Īdēm quod Deī verbum.
Trapēzīta
Quicquid ergō fit contrā Deī Verbum, estne peccātum?
Radimundus
Procul dubiō peccātum est.
Trapēzīta
Potesne ista probāre ex dīvīnīs līterīs?
Radimundus
Quidnī possim? nihil facilius.
Trapēzīta
Adfer mihi, quaesō, sententiās.
Radimundus
Nōn crēdis id, quod est omnibus in cōnfessō?
Trapēzīta
Īmō vērō indubitanter crēdō.
Radimundus
Quid igitur opus est testimōniīs?
Trapēzīta
Ut contrādīcentibus certō respondēre possim.
Radimundus
Rēctē intelligis: sed, quia nōn possīs ex tempore memoriae mandāre,
expectā dum tibi dēscrībam in chartulā, in quā etiam sit locōrum
annotātiō, ut possīs quibus volēs etiam digitō dēmōnstrāre.
Trapēzīta
Optimum extempore cōnsilium; quantō istud mihi commodius fuerit! sīc enim
per ōtium ēdiscam ut ad manum habeam, quotiēs erit opus. Sed quandō mihi
dabis?
Radimundus
Crās (sī libet) hūc ad mē revertere.
Trapēzīta
Quotā hōrā?
Radimundus
Ā merīdiē prīmā.
Trapēzīta
Sat habeō; intereā valē.
Radimundus
Tē servet Dominus Deus.