Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Undevicesimum
Persōnae:
Molinaeus, Carārius
Molinaeus, Carārius
Molinaeus
Tū igitur crās (ut audiō) discessūrus es.
Carārius
Crās sī Dominus permīserit.
Molinaeus
Eho! cūr tam citō?
Carārius
Urget mē pater.
Molinaeus
Īmō tū urgēs patrem.
Carārius
Itane tibi vidētur? Quōmodo patrem urgēre possum?
Molinaeus
Assiduā missiōne līterārum.
Carārius
Tantum semel scrīpsī īnstāre vacātiōnem scholasticam.
Molinaeus
Quandō mīsistī līterās?
Carārius
Hebdomade superiōrī.
Molinaeus
Quō diē?
Carārius
Veneris.
Molinaeus
Quid faciēs domī?
Carārius
Īnstat vindēmia, interim colligendī sunt frūctūs arborum.
Molinaeus
Poterās expectāre dīmissiōnis diem.
Carārius
Nesciō quandō sit futūrus.
Molinaeus
Spērō fore ad fīnem proximae hebdomadis.
Carārius
Sed istud nōn est in nostrō situm arbitrāriō.
Molinaeus
Nē in praeceptōris quidem.
Carārius
Cuius igitur?
Molinaeus
Sōlīus Deī, quī hominum cōnsilia suō nūtū gubernat.
Carārius
Atquī Satanās vidētur interdum gubernāre.
Molinaeus
Quantum Deus ipsī permittit. Sed ista sapientiōribus relinquāmus.
Carārius
Tūtius est: monet enim prōverbium, ‘Nē sūtor ultrā crepidam’.
Molinaeus
Saepe istud ex praeceptōre audīvimus.
Carārius
Īdēm quoque nōn semel docuit nōs illam Paulī Sententiam, ‘Nōlī altum
sapere, sed timē.’
Molinaeus
Illud etiam frequenter habet in ōre; ‘Altiōra tē nē quaesierīs.’
Carārius
Sed audīn’ tū ad coenam signum darī?
Molinaeus
Adhūc pulsat aurēs meās tintinnābulum.
Carārius
Eāmus in aulam, nē dēsīmus precātiōnī.
Molinaeus
Crās ante discessum tē salūtābō.