Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Undetricesimum
Persōnae:
Rufīnus, Sylvester
Rufīnus, Sylvester
Rufīnus
Pater tuus (ut accipī) rediit ē Galliā.
Sylvester
Rediit sānē.
Rufīnus
Quandō?
Sylvester
Diē Lūnae, vesperī.
Rufīnus
Adventus eius nōn tibi molestus fuit?
Sylvester
Quid? molestus? Īmō vērō iūcundissimus: sed cūr istud rogās?
Rufīnus
Quia forsitan, illō absente, līberius vīvendī est tibi potestās.
Sylvester
Nesciō quam mihi lībertātem nārrēs.
Rufīnus
Portandī, lūdendī, cursitandī.
Sylvester
An agitur putās mē nihil aliud agere, dum pater abest?
Rufīnus
Sīc ferē solent omnēs.
Sylvester
Dissolūtī quidem. Nam, quod ad mē attinet, absente patre sīc vīvō, ut eō
praesente. Nōn pōtō, sed bibō quantum satis est; lūdō, cum tempus
postulat; nōn discurrō, sed cum bonā mātris veniā in pūblicum prōdeō, cum
aliquid habeō negōtiī.
Rufīnus
Etiamne mātrī tantopere subditus es?
Sylvester
Aequē ac patrī. Quid enim putās? Nōnne dē utrōque equāle est praeceptum
Dominī?
Rufīnus
Honōrā (inquit) patrem tuum, et mātrem tuam.
Sylvester
Quid Ethnicus ille auctor Distichōrum Mōrālium?
Dīlige nōn aegrā chārōs pietāte parentēs:
Nec mātrem offendās, dum vīs bonus esse parentī.
Nec mātrem offendās, dum vīs bonus esse parentī.
Rufīnus
Istud ā Latīnīs observātur auctōribus.
Sylvester
Quīnetiam, sī quod esset reverentiae discrīmen, vidērētur optimō iūre plūs
dēbērī mātribus; ut quae dolōrēs tantōs ac labōrēs propter nōs
pertulērunt.
Rufīnus
Novī ego ista, et quae dīxistī placent mihi omnia.
Sylvester
Cūr ergō mihi repugnābās?
Rufīnus
Ut eā quasi repugnantiā nōbīs accerserem sermōnis māteriam? Nam (ut tūtē
nōstī) praeceptor saepe nōs exhortātur, ut nostrum ōtium eiusmodī
sermōnibus impendāmus.
Sylvester
Bonum sānē ōtium, quod honestō in negōtiō cōnsūmitur.
Rufīnus
Hūc pertinet illud Āfricānī apophthegma, quī dīcēbat, ‘Sē nunquam minus
ōtiōsum esse, quam cum ōtiōsus esset’; ut ex Cicerōne didicimus.
Sylvester
Sed iam tempus monet, ut huic sermōnī fīnem impōnāmus.
Rufīnus
Rēctē monēs; fortasse enim tuā causā coena tardātur domī.
Sylvester
Plūra (sī Dominus permīserit) in proximō congressū.
Rufīnus
Precor tibi noctem prōsperam.
Sylvester
Et ego tibi placidam per membra quiētem.