Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Undequadragesimum
Persōnae:
V., M.
V., M.
V.
Fuistīne hodiē in Gymnasiō?
M.
Ubī ergō fuissem? tū vērō quid agēbās?
V.
Eram domī occupātus.
M.
Id ēvēnit praeter mōrem tuum: solēs enim abesse rārius.
V.
Quam possum rārissimē: quid autem āctum est?
M.
Nihil prōrsus.
V.
Ergōne remissiōnem habēmus?
M.
Certō.
V.
Quamobrem?
M.
Propter mercātum hodiernum.
V.
Quis dedit?
M.
Lūdīmagister; permissū tamen Rēctōris.
V.
Quid concessit?
M.
Vacātiōnem ob omnī mūnere scholasticō.
V.
An in tōtum diem?
M.
Ā māne ad occāsum usque sōlis; tametsī dīligenter et multīs quidem verbīs
admonuit, ut in ōtiō dē negōtiō cōgitārēmus, nē crās in lūdum venīrēmus
imparātī.
V.
Quid igitur nōs? hoccine abūtēmur ōtiō?
M.
Id vērō aetātem nostram decet minimē.
V.
Tū ergō quid putās facere?
M.
Mē recipere in mūsaeolum, nisi forte tibi magis placet in sēsquihōram
aliquō prōdeāmus ambulātum.
V.
Egone recūsārem? īmō nihil est, quod nunc magis velim. Nam et nōs intereā
tractābimus aliquem sermōnem līterārum, et simul corpus exercēbimus.
M.
Eāmus igitur extrā mūrōs.
V.
Quōnam?
M.
Usque ad rīpam lacūs.
V.
Valdē istud mihi arrīdet; sed tū (sī placet) mē expectābis.
M.
Quamdiū?
V.
Tantisper, dum crepidās eō mūtātum calceīs.
M.
Ubī vīs expectārī?
V.
Ad portam Franciscānam.
M.
At vidē nē mē fallās.
F.
An ego amīcum fallerem, cum sciam etiam inimīcō servandam esse fidem?
M.
Abī, festīnā: ego dum tē opperior, aliquid interim legam.
V.
Salvē, Mārcelle.
M.
Quis iste salūtātor?
V.
Ecce! rediī:
M.
Eho! tam citō? mihi vidēris volāsse.
V.
Nīmīrum ‘affectus’ ipse ‘pedibus ālās addidit’.
M.
Eāmus nunc, dūcente Deō.
V.
‘Solūs Deus est, quī suōs dūcit ac redūcit.’
M.
Mātūrēmus: satis longē hinc lacus abest.
V.
Tantō melius prandēbimus, perge.
Cordērius, Maturīnus, d. 1564. Maturīnī Corderīī Colloquiōrum
Scholasticōrum Librī quātuor. ad puerōs in quotīdiānō tempore paulātim
exercendōs. Ed. stereotypa. Lipsiae. sūmptibus Ottōnis Holtze. 1867-1872.
771 p. (2 vols) ; 15 cm.