Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Undecimum
Persōnae:
Morelius, Dotheus
Morelius, Dotheus
Morelius
Unde redīs?
Dotheus
Ē forō.
Morelius
Quid ēmistī?
Dotheus
Carnem.
Morelius
Quālem?
Dotheus
Vitulīnam.
Morelius
Ostende, quaesō, ferē nova rēs est hōc tempore.
Dotheus
Vidē.
Morelius
Bona vidētur mihi.
Dotheus
Nōn falleris, opīnor.
Morelius
Quot sunt lībrae?
Dotheus
Nōlunt laniī appendēre vitulīnam.
Morelius
Cūr nōn?
Dotheus
Propter novitātem.
Morelius
Vidē āstūtiam: scīlicet quisque vēndit quam potest cārissimē.
Dotheus
Rem acū tetigistī.
Morelius
Quantum putās pendēre?
Dotheus
Duās lībrās et paulō amplius.
Morelius
Quantī ēmistī?
Dotheus
Age, dīvīnā.
Morelius
Nōn sum dīvīnus.
Dotheus
Atquī multī dīvīnant, quī tamen dīvīnī nōn sunt.
Morelius
Fierī potest; sed ex quibusdam coniectūrīs: aliōquī dīvīnātiō vetita est
in dīvīnīs līterīs.
Dotheus
Dīvīnā igitur ex coniectūrā.
Morelius
Ēmistī tōtum duōbus assibus.
Dotheus
Paulō minōris.
Morelius
Quantī ergō?
Dotheus
Tentā iterum.
Morelius
Vīgintī denāriolīs.
Dotheus
Nōlō tē diūtius torquērī dē nihilō.
Morelius
Dīc igitur sōdēs.
Dotheus
Hoc tōtum cōnstitit mihi sex quadrantibus.
Morelius
Profectō fortūna tibi pulchrē fāvit.
Dotheus
Quam mihi fortūnam nārrās?
Morelius
Hic mōs est loquendī.
Dotheus
‘Mōs’ (ut dīcitur) ‘tyrannus est pessimus’. Atque utinam bonōs mōrēs tam
studiōsē colerēmus, quam obstinātē retinēmus mālōs!
Morelius
Tunc melius sē habērent omnia.
Dotheus
Nōs igitur fortūnam istam Ethnicīs et impiīs relinquāmus. ‘Fortūna nihil
est, sōlus est Deus, quī favet nōbīs, sōlus est adiūtor et prōtēctor
noster’.
Morelius
Istud quidem certō sciō, fidēliter crēdō, et vērē cōnfiteor: sed quid
agās? ‘Saepe lābitur lingua, nihil malī cōgitante animō’.
Dotheus
opportēbat tē illud meminisse, ‘Nē lingua praecurrat mentem’.
Morelius
Istud quidem didicimus ē septem ‘Sapientum’ dictīs; sed nōn semper
occurrunt eiusmodī pulchrē dicta; licet ea mandāverīmus memoriae.
Dotheus
Tantō igitur magis illa est exercenda, ut nōbīs, cum ūsus est, suppetat.
Morelius
Istō tuō admonitū, discam esse aliās prūdentior.
Dotheus
Sed audiō signum darī; dēsināmus.