Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tricesimum Tertium
Persōnae:
Sartor, Odētus
Sartor, Odētus
Sartor
Ecquid hodiē precātus es domī:
Odētus
Cūr quaeris istud?
Sartor
Quia nōn interfuistī mātūtīnae precātiōnī.
Odētus
Quid scīs?
Sartor
Observāvī.
Odētus
Atquī tū nōn es observātor.
Sartor
Nōn sum.
Odētus
Quamobrem igitur observābās?
Sartor
Quia es mihi chārissimus.
Odētus
Quid tum?
Sartor
Dolēbit mihi sī vāpulābis.
Odētus
Quid? an ego notātus fuī?
Sartor
Etiam dubitās?
Odētus
Cum recitārētur catalogus, nēmō mē excūsāvit?
Sartor
Nēmō, quod sciam.
Odētus
Sī mē tantopere amās (ut dīcis) cūr tūtē nōn excūsāstī mē?
Sartor
Quid causae dīxissem?
Odētus
Commentus essēs aliquid.
Sartor
Ergō mentītus essem?
Odētus
Quid inde?
Sartor
Sed ex verbō Deī mentīrī vetitum est.
Odētus
Fateor: sed erat leve mendācium.
Sartor
Nihil leve iūdicandum est, quō Deus offenditur.
Odētus
Negāre id nōn possum; sed levia ista facile remittet nōbīs propter Jēsum
Chrīstum, quī est dēprecātor noster et advocātus. Nam quotusquisque nōn
peccat quotīdiē saepissimē?
Sartor
Profectō nūllus; quīnetiam vix precāmur, aut aliquid bonī operāmur, in quō
nōn īnsit aliqua peccātī speciēs.
Odētus
Quid ergō futūrum esset nōbīs, Nīsī Deus facile ignōsceret? Unde et
quotīdiē precantēs dīcimus. ‘Remitte nōbīs dēbita nostra’.
Sartor
Nihil dubitāre dēbēmus, quīn remittat, sī errāta nostra sēriō et vērē
agnōscāmus, sī ex animō petāmus veniam, sī fidem habeāmus nōbīs ignōscī.
Odētus
Quid igitur restat?
Sartor
Illud restat, ut neque dēlectēmur peccātīs; neque in iīs persistāmus;
neque malitiōsē, scienter, et dē industriā peccātum committāmus. Nimis
enim multa sunt, quae per carnis īnfirmitātem peccāmus, et etiam per
ignōrantiam.
Odētus
Nihil dubitō dē peccātīs illīs, quae ex carnis imbēcillitāte perpetrāmus;
quālis fuit Petrī abnegātiō. Sed quī fit ut peccāmus per ignōrantiam?
Sartor
Dē hōc Paulī exemplum habēs, quī scrībēns ad Tīmotheum, in priōre Epistolā
palam profitētur sē, quamvīs Ecclēsiam Deī persequūtus fuerit, tamen
veniam esse cōnsequūtum, quia ignōrāns id fēcerit.
Odētus
Istō exemplō mihi abundō satisfēcistī (nam et ego id lēgisse meminī:) sed
scīn’ tū quotō Epistolae capite id scrīptum sit?
Sartor
Equidem nōn soleō vexāre memoriam in retinendīs capitum numerīs: mihi hōc
tempore satis esse vidētur aliquot sententiās quasi raptim annotāre, quās
memoriae mandāre liceat, sī quid interdum ōtiī suffūrārī possim ex
quotīdiānā studiōrum praesentium occupātiōne.
Odētus
Utinam ego quoque id facere possem!
Sartor
Quid impedit?
Odētus
Vix ego queō satis praeceptōrī facere in exercitātiōnibus scholasticīs;
tantum abest, ut aliīs studiīs aliquid temporis impertīrī concēdātur
Sartor
Satis profectō quotīdiē sumus occupātī; sed haec tamen ferenda sunt,
quamdiū nōbīs opus esse, ipsī Deō et parentibus nostrīs vīsum fuerit.
Odētus
Ego proptereā libenter ferō, ac tolerō omnēs eiusmodī labōrēs.
Sartor
Quā spē tolerās?
Odētus
Quia futūrum spērō, ut prīmī sint gradūs, quibus ad maiōra aliquandō
perveniam.
Sartor
Sed dē hīs aliās plūribus; nunc agamus quod īnstat.
Odētus
Quid illud est?
Sartor
Audīn’ tū ad coenam signum darī?
Odētus
Bonum signum nūntiās; iam sentiēbam ēsuriem.
Sartor
Nīmīrum, quia merendam praetermīsistī.
Odētus
Utinam ea tam facile semper abstinēre possem, quam hodiē caruī libenter!
Sartor
Ego vērō nōn libenter careō, nisi occupātus necessāriō negōtiō.