Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tricesimum Sextum

Persōnae:
Quēstor, Benignus
Quēstor
Quam doleō mē nōn interfuisse māne repetītiōnī vestrae!
Benignus
Cūr nōn vēnistī in lūdum citius, ut ferē solēs?
Quēstor
Mē miserum! nōn surrēxī in tempore.
Benignus
Quamobrem?
Quēstor
Quia nēmō mē expergēfēcit.
Benignus
Quis tē solet excitāre?
Quēstor
Hospes noster, aut eius ancilla; sed absente illō ancilla saepe oblīvīscitur, aut certē negligit.
Benignus
Ubī erat hospes?
Quēstor
Sub aurōram prōdierat ad sua negōtia, ut posteā rescīvī.
Benignus
Quid hospita; nihilne cūrat?
Quēstor
Quid putās eam cūrāre? quotīdiē, ex quō surrēxit, semper intenta est partim cūrandīs fīliolīs, partim caeterīs domesticīs rēbus.
Benignus
Nūllōsne habēs contubernālēs scholasticōs?
Quēstor
Prōrsus nūllōs.
Benignus
Āh puer īnfēlīx! quī nēminem habēs, quōcum dē studiīs cōnferās!
Quēstor
Ob eam rem mea est miserrima conditiō, quantum ego iūdicō. Nōn enim possum arbitriō meō studēre propter tantam mercātōrum turbam, quī domum illum frequentant, et mihi tōtō diē obstrepunt.
Benignus
Nōn habēs tibi cubiculum?
Quēstor
Quid mihi prōdest habēre? Est enim ita coniūnctum gradibus et cochleīs, ut nē fēlis quidem aut ascendat, aut dēscendat quīn feriat aurēs meās aliquis strepitus.
Benignus
Magna profectō molestia.
Quēstor
Illa vērō multō maior, quod suprā meum cubiculum est amplissimum conclāve, ubi mercēs asservantur: unde fit ut hōrīs omnibus aliquae gravēs sarcinae vel importentur, vel exportentur.
Benignus
Ō Deum immortālem! quōmodo illīc potes vīvere?
Quēstor
Quid ais, vīvere? equidem nōn vīvō, sed langueō potius. Neque unquam mihi videor esse līber, nisi cum sum in scholā tēcum ūnā, et cum caeterīs nostrīs condiscipulīs.
Benignus
Quam doleō vicem tuam!
Quēstor
Utinam licēret mihi tēcum habitāre in hīs aedibus scholasticīs!
Benignus
Nihil esset mihi iūcundius: sed quid impedit?
Quēstor
Patrīs vetus amīcitia cum illō hospite meō.
Benignus
Dēbērēs patrem admonēre studiōrum tuōrum incommodīs.
Quēstor
Saepe quidem monuī, et cōram et per līterās.
Benignus
Quid ille respondit?
Quēstor
Frūstrā monētur? quasi surdō nārrātur fābula.
Benignus
Quid ita?
Quēstor
Quia nunquam in discendī lūdō versātus est: ideōque in studiōrum ratiōne nihil intelligit.
Benignus
Ego tamen, sī mea rēs agerētur, omnem movērem lapidem, ut vōtī compos efficeret.
Quēstor
Quid sī praeceptor ipse ad patrem meum scrīberet?
Benignus
Nunquam istud illī persuādērēs.
Quēstor
Cūr nōn?
Benignus
Quia nōn vult ambīre quempiam, ut discipulōrum turbam sibi compāret: abhorret enim ab omnī tum ambitiōne, tum avāritiā.
Quēstor
Quid igitur mihi faciendum suādēs?
Benignus
Ūnicum habeō cōnsilium.
Quēstor
Nē mihi, obsecrō, reticeās.
Benignus
Ea rēs per amīcōs tentanda est.
Quēstor
Īdēm mihi quoque aliquandō in mentem vēnerat sed nunquam ausus sum experīrī.
Benignus
Quid dubitās?
Quēstor
Vereor, ut hoc parum succēdat.
Benignus
Reī exitus in manū Dominī: sed quid tentāre nocēbit?
Quēstor
Tentēmus sānē. Nihil enim malī (ut cōnfīdō) inde potest accidere. At ego nesciō quā ratiōne hic ūtendum sit.
Benignus
Dīc mihi, nōn expectās ut brevī pater in hanc urbem veniat?
Quēstor
Spērō ventūrum propediem.
Benignus
Quandō igitur?
Quēstor
Ad calendās Quīntīlēs.
Benignus
Optimē est. Scīn’ igitur quid sit opus factō?
Quēstor
Docē, quaesō.
Benignus
Fac singulātim conveniās duōs aut trēs ex paternīs amīcīs praecipuīs, quī sunt virī gravēs et honōrātī: nempe, ut plūs valeat eōrum, auctōritās apud patrem tuum.
Quēstor
Bene monēs; quid illīs dīcam?
Benignus
Nārrābis dīligenter omnēs incommoditātēs studiōrum tuōrum.
Quēstor
Nihilne amplius?
Benignus
Docēbis īnsuper quōnam modō tibi prōvidērī possit, ut tempus redimis, quod apud istum hospitem tam miserē hāctenus perdidistī, et nisi eō remediō tibi mātūrē cōnsulātur, āctum esse dē studiīs tuīs et eōrum prōgressū. Dēnique nē ante dēstiterīs monēre, ōrāre, obsecrāre, dōnec persuāserīs, ut tibi prōmittant sē auctūrōs esse sēriō cum patre tuō negōtium.
Quēstor
Quid sī recūsābunt?
Benignus
Vix fierī potest, ut recūsent omnēs.
Quēstor
Nōn est veresimile, praesertim cum sint meī amantissimī, et mihi patris nōmine grātificentur adeō libenter.
Benignus
Ad haec rēs ipsa urgēbit eōs nempe tanta studiōrum tuōrum iactūra.
Quēstor
Plūribus verbīs opus nōn est. Auxiliō Deī frētus aggrediar prīmō quōque tempore.
Benignus
Sed interim memor estō, ut in dīvīnās precēs diēs noctēsque incumbās.
Quēstor
Ipsō volente Deō, id cūrābō prō vīribus. Satis enim sciō nūllum cōnsilium mihi esse prōfutūrum, nisi quoad ille iūverit.
Benignus
Sed iam tempus est ut domum tē recipiās, nē forte hospes offendātur. Quid cessās?
Quēstor
Cōgitō nē quid praetermīserim, dē quō essēs admonendus.
Benignus
Sī quid alterutrī nostrum praetereā occurrerit, crās ōtiōsē tractābimus.
Quēstor
Valē igitur, mī Benigne, et perge, quaesō, mē tuīs precibus adiuvāre, quemadmodum iūvistī optimō cōnsiliō.
Benignus
Dominō Deō profecta sunt omnia, quī ut cōnsilium dedit, sīc dabit effectum.
Quēstor
Ita fore cōnfīdō. Iterum valē.
Benignus
Valē, Quaestor suāvissimē.